Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1901

Index

— 8 — atque a SSmo Dno N. Leone Divina Providentia PP. XIII. in Feria VI. die 27. eiusdem mensis et anni benigne concessi. Toto anni tempore. I. Rmi DD. Ordinarii concedere possunt fidelibus sibi subiectis, ut in sabbatis infra annum ieiunio non consecratis carnibus vesci valeant. Item DD. Ordinariis datur facultas permittendi fidelibus, ut omnibus diebus per annum, excepta tantum Feria VI. in Parasceve, in refectione quoque serotina condire cibos esuriales quocumque salubri adipe valeant. Tempore Quadragesimae. II. In Feriis Quadragesimae II., III. et V. excepta Feria V. in coena Domini, usus carnium in unica quidem comestione concedi potest, minimé vero in refectione serotina, vetita promiscuitate carnium et piscium etiam diebus dominicis. In iis autem paucis Dioecesibus, in quibus usus invaluit comedendi carnes etiam in refectione vespertina, DD. Ordinarii curent et instent, ut hunc usum tollant, et fideles hortentur, ut se abstineant: moneant vero pauperes et indigentes, ut hac in re Confessariorum iudicio sese committant. Dispensationes speciales. III. Iter agentibus, donec peregrinantur et coguntur adire diversoria in quibus cibi esuriales obtineri facile nequeunt; insuper negotiatoribus et occasione nundinarum mercaturam exercentibus, nec non multitudini conlluenti ad easdem nundinas: iis etiam qui mensam propriam non habent et toto anno cibum sumunt in diversoriis tabernariis seu cauponibus eorumque familiis et famulis, his omnibus DD. Ordi­narii dispensationem uberiorem in abstinentiae lege concedere valeant, exceptis tamen postremis tribus Maioris Hebdomadae diebus, et pervigilio Nativitatis Domini. Servis pariter et ancillis ac recipientibus aliqua dependentiae ratione victum penes eas Familias, quae legi abstinentiae non pareant, indulgendum dummodo obvietur contemptui religionis; studeant tamen, ut saltem Feria VI. Maioris Hebdo­madae abstinentiam observent. Quod si fidelibus in genere ob graves et rationabiles causas ex petitione Cura­torum animarum uberiori dispensatione providendum sit, DD. Ordinarii in casibus particularibus eam concedere valeant, exceptis Maioris Hebdomadae diebus necnon pervigiliis Nativitatis Domini, Pentecostes et Assumptionis B. V. Mariae. Facultas vero dispensandi in lege abstinentiae, recurrentibus festis fori nuncupatis (sive in ieiunii, sive in abstinentiae diebus inciderint) pro unica tantum comestione adhi­beatur. Attentis autem specialibus circumstantiis Civitatis Metropoleos vulgo Budapest, datur facultas Emmo D. Archiepiscopo Primati, sicut loci Ordinario, ut incolis eiusdem omnibus diebus ieiunii et abstinentiae in unica comestione usum carnium permittat, exceptis tantum Feriis VI. per annum, feria IV. Cinerum, Feriis VI. quadragesimae, quatuor temporum et adventus item exceptis tribus postremis Maioris Hebdomadae diebus, nec non pervigiliis Nativitatis Domini, SSrum Apostolorum Petri et Pauli et Assumptionis Bae V. Mariae. (L. S.) J. Can. Mancini m. p. S. R. et U. I. Not.

Next

/
Oldalképek
Tartalom