Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

I o His temporibus discipuli seminariorum et minorum et maiorum multo minus alienentur a studio rerum naturae. Sed modus quidam et finis in hisce studiis adhibendus est, et professores nullo modo putent suum esse in scholis, in quibus philosophiae opera datur, de singulis et innumerabilibus rebus exponere, ad quas homines doctrina de rerum natura utantur. Satis est, discipulos pláne novisse maximas leges et summás rationes, ut ea refellere possint, quae ex hisce doctrinis contra doctrinam revelatam ab impiis proferuntur. Praeterea magni interest, ut discipuli seminariorum maiorum minimum per duos annos philosophiae rationali assidue studeant, quae ut benedictinus doctissimus D. Mabillon, lumen ordinis sui et Galliae, magnó adiumento eis íore dixit, non solum ut fidem veram contra malitiosa et saepe captiosa argumenta adversariorum defenderc possint. 1 Sequuntur scientiae, quae vere atque proprie sacrae dicuntur: theologia dog­matica, theologia morális, scriptura sacra, história ecclesiastica, ius canonicum. Hae docrinae sacerdotis propriae sunt, quarum initiis in seminario maiore instituitur, sed per totam leliquam vitám ad eas incumbet. Theologia est scientia rerum fidei, quae nutritur, ut Papa Sixtus V. dicit, fontibus semper salientibus, quae sunt sacrae scripturae, decisiones pontificum, decreta conciliorum. 2 Theologia, quae propter disserendi rationem positiva et speculativa vei scho­lastica vocatur, veritatibus ad credendum propositis non finitur, sed veram rationem veritatum scrutatur, quam necessitudinem cum mente humana habeant demonstrat, usaque adiumentis, quae vera philosophia praebentur, veritates diligentissime explicat, evolvit, accomodat, ut fides defendatur et propagetur. Ut Beleseel, cui Dominus templum aedificandum commisit, spiritum sapientiae, intellectus, scientiae accepit, sic theologus „pretiosas divini dogmatis gemmas insculpit, fideliter coaptat, adornat sapienter, eiusque cum formám dat, adiicit splendorem, gratiam, venustatem. 3 Jure igitur idem Sixtus V. hanc theologiam (atque de theologia scholastica disputát) donum coeli nominat et expostulat, ut in scholis retineatur et studio magnó colatur, cum ecclesiae maximé prosit. 4 Numquid necessarium est addere, librum per se, ex quo discipuli theologiam scholasticam optime cognoscere possint, esse Summám theologiae s. Thomae Aquinatis? Volumus ergo, ut professores curent, ut rationem eius omnibus discipulis suis explicent eodem modo quo primos articulos fidei catholicae. Pariter aequaliterque commendamus, ut ille liber aureus, qui catechismus concilii Tridentini vei catechismus romanus inscriptus est, et qui dedicatus est omnibus sacerdotibus in munere pastorali constitutis (catechismus ad parochos), in manibus sit omnium seminaristarum et legendo conteratur. Hic catechismus, cum sit propter copiosam et accuratisime tractatam doctrinam et elegantiam orationis memoratu dignus, pretiosum est breviárium theologiae dogmaticae et morális. Qui eum penitus noverit promtam et paratam semper habebit copiam in praedicando fructuose, in implendo munere confessarii et in regendis animis et in eis refutandis, quae ab infidelibus obiiciuntur. 1 De Studiis Monasticis, Pars II, c. 9. — 2 Const. Apóst. „Triumphantis Jerusalem." 3 S. Vinc. Lir. Comonit. c. 2. — * Eadem Constit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom