Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
— 60 -devotione, quae Nobis semper fűit et est maximorum solatiorum humanorum unum. Caeterum ne videatur Vobis ab indole hodierni anniversarii alienum, cum Vos invitamus, ut Vos Nobiscum coniungatis in sancta unitate precum per intentionem plene conformem praescriptis illius evangelicae caritatis, quae nec distantiam loci novit nec differentiam gentium. Supplicemur uno corde omnes Domino, velit respicere misericors sanguinolentum belliim, quod a mensibus bellatur in africana terra, nolitque permittere, ut illud progrediatur ulterius. Omnes sunt filii sui et fratres nostri qui ibidem certant in duro agone anxietatum bellicorumque periculorum,et iam nimiae sunt hinc et illinc victimae. Velit Deus benedictus paterno oculo eos respicere, exstinguere iras, et conducere corda ad reciproci moderaminis propositum et ad concordiam, ita ut possint redire quam primum ad amicitiam sinceram, firmám, consecratam in mutuo osculo pacis et iustitiae. Tamquam pignus coelestium favorum et testimonium nostri amoris impertimus e toto corde Sacro Collegio, episcopis, praelatis et omnibus nobis adstantibus benedictionem apostolicam. Coloczae, 20. April. 1900. Nr. 2252. ConcuWnarii in articulo mortis dispensari possunt etiam super imped. clandestinitatis. Beatissime Páter. Episcopus \ T. N., ad pedes S. V. provolutus, humillime quae sequuntur exponit: Per Decreta S. R. et U. Inquisitionis dierum 20. Februarii 1888. et 1. Mártii 1889. 1 S. V. benigne facultatem fecit locorum Ordinariis, Parochis communicabilem, etiam per habitualem subdelegationem, qua, urgente mortis periculo, dispensare valeant cum iis, qui iuxta leges civiles sunt coniuncti, aut alias in concubinatu vivunt, super impedimentis quantumvis publicis matrimonium iure ecclesiastico dirimentibus, excepto S. Presbyteratus Ordine et affinitate lineae rectae ex copula licita proveniente, ut morituri in tanta temporis angustia in facie Ecclesiae rite copulari et propriae conscientiae consulere valeant. Jamvero quaestio hac in re exorta est inter viros theologos, utrum vi praedictarum facultatum, liceat Episcopo, data necessitate, dispensare etiam ab impedimento clandestinitatis; aliis quidem affirmantibus, quia nulla de eo fit exceptio in generáli concessione, aliis vero negantibus, quia finis concessionis est, ut morituri rite in facie Ecclesiae copulentur, quod importáré videtur servandam esse, saltem quoad substantiam, formarum solemnitatem a Tridentino sub nullitate praescriptam. Hisce praehabitis, Episcopus orator S. V. enixe efflagitat, ut definire pro sua benignitate non dedignetur : Utrum in citatis Decretis vere comprehendatur etiam facultas dispensandi ab impedimento clandestinitatis, adeo ut ex. gr. Parochus, ab Episcopo habitualiter delegátus, possit in sua Paroecia vei coniungere non suos sed extraneos inibi casu existentes, dispensando a praesentia Parochi proprii, ad quem nullimode valeat haberi recursus; vei etiam coniungere suos, sed sine testibus, pariter dispensando ab eorum praesentia, cum omnino non sint qui testium munere fungi possint. Et Deus etc. Feria IV. 13. Decembris 1899. In Congregatione Generáli S. R. et U. Inquisitionis ab E.mis ac R.mis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Generalibus Inquisitoribus habita, proposito suprascripto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, iidem E.mi ac R.mi Patres respondendum mandarunt: Afíirmative. !) Cf. Litt. Circ. 1899. pag. 89. nr. 5240. etc.