Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

VII. URBIS ET ORBIS. Quo Sancti Bedae Venerabilis, tot illustrium scriptorum et summorum Ponti­fi cum praeconiis condecorati, honor et cultus augeatur, complures sacrorum Antistites praesertim ex Anglia, supplicibus ad Pium Papam IX. fel. rec. litteris, et nuperrime iteratis precibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. porrectis, enixe po­stularunt, ut dies festus hujus sancti ac praeclari Confessoris in toto Catholico orbe agi valeat cum Officio et Missa propria Ecclesiae Doctoris, prouti aliquibus locis atque universis sodalibus Benedictinis et Cisterciensibus iamdiu concessum fűit. Illud etiam Ven. Card. Bellarmini effatum ingenti cum animi gaudio atque spe comme­morarunt: Beda Occidentem, Damascenus Orientem sapientia sua illustravit; insimul asserentes ea omnia quae iuxta Benedictum XIV. in Opere de Canonizatione Sanctorum lib. iv. part. 2. cap. 11. n. 13. pro adiudicando titulo Ecclesiae Doctoris necessaria sunt, Sancto Bedae apprime convenisse. Piacúit autem ipsi Sanctissimo Domino Nostro eiusmodi tam gravis negotii examen Sacrorum Rituum Cengregationi committere. Quae exquisito prius doctissimi viri suffragio typis cuso, in Ordinariis Comitiis die 11. Julii hoc vertente anno ad Vaticanum habitis, infrascripto Cardinali Sacrae eidem Congregationis Praefecto et Relatore, sequens dubium discutiendum atque expendendum suscepit: „An sit exten­dendum ad universam Ecclesiarn Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria, addita Doctoris qualitate?" Eí Sacra eadem Congregatio, omnibus rite per­pensis, auditoque R. P. D. Joanne Baptista Lugart Sanctae Fidei Promotore, rescri­bendum censuit: „Supplicandum Sanctissimo pro extensione Officii et Missae S. Bedae Venerabilis ad Universam Ecclesiarn, addita Doctoris qualitate." Quam reso­lutionem Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII ab ipso infrascripto Cardinali relatam, Sanctitas Sua ratam habuit et confirmavit, atque insuper ex ipsius Sacrae Congregationis consulto concedere dignata est, ut Festum S. Bedae Venerabilis cum Officio et Missa propria Confessoris et Ecclesiae Doctoris, prouti huic praeiacent de­creto, die 27. Maii quae est natalitia, eaque impedita iuxta Rubricas, die príma insequente libera, ab universa Ecclesia sub ritu duplici minori inde ab anno 1901 in posterum recolatur. Tandem idem Sanctissimus Dominus Noster supradictum Officium cum Missa de S. Beda Venerabili, sub enunciato ritu in Kalendario Universali et in novis editionibus Breviarii et Missalis Romani deinceps inseri iussit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13. Novembris 1899. C. Episc. PRAENESTIN. Card. MAZELLA, S. R. C. Praef. (L. f S.) D. PANICI, S. R. C. Secretarius. Coloczae, Januarii 1900. Nr. 688. Festum S. Be­dae Venerabi­lis extenditur ad universam ecclesiarn. Az Erzsébet királyné emlékére emelendő örök imádás templomának központi bizottsága a magasztos ügy iránti érdeklődést fokozandó s az áldozatkészséget na­gyobb mértékben felkeltendő, a vidéken alakult gyüjtőbizottságokhoz körlevelet inté­zett, melyet az alábbiakban egész terjedelmében közlök. 671. sz. Az örök imádás temploma új­ból ajánltatik.

Next

/
Oldalképek
Tartalom