Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

— 135 — Deus non vera cernere, ut in quo peccant, in eo plectantur. Utraque de caussa permul­tos saepe videre licet magnis ingeniis exquisitaque eruditione praeditos, tamen in ipsa exploratione naturae tam absuida consectantes, ut nemo deterius erraverit. Certum igitur sit, intelligentiam in vita christiana auctoritati divinae totam et penitus esse tradendam. Quod si in eo quod ratio cedit auctoritati, elatior ille animus, qui tantam habét in nobis vim, comprimitur et dolet aliquid, inde magis emergit, magnam esse in christiano oportere non voluntatis dumtaxat, sed etiam mentis tole­rantiam. Atque id velimus meminisse, qui cogitatione sibi fingunt ac pláne mallent quamdam in cristiana professione et sentiendi disciplinam et agendi, cujus essent praecepta molliora, quaeque humanae multo indulgentior naturae, nullám in nobis tolerantiam requireret, aut mediocrem. Non satis vim intelligunt fidei institutorumque christianorum : non vident, undique nobis occurrere Crucem, exemplum vitae vexil­lumque perpetuum iis omnibus futurum, qui re ac factis, non tantum nomine sequi Christum velint. Vitám esse, solius est Dei. Ceterae naturae omnes participes vitae sunt, vita non sunt. Ex omni autem aeternitate ac suapte naturá vita Christus est, quo modo est veritas, quia Deus de Deo. Ab ipso, ut ab ultimo augustissimoque principio, vita omnis in mundum intluxit perpetuoque influet: quidquid est, per ipsum est, quidquid vivit, per ipsum vivit, quia omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. — Id quidem in vita naturae: sed multo meliorem vitám multoque potiorem satis iam tetigimus supra, Christi ipsius beneficio partam, nempe vitám gvatiae, cuius beatissimus est exitus vita gloriae, ad quam cogitationes atque actiones referendae omnes. In hoc est omnis vis doctrinae legumque christia­narum ut peccatis mortui, justitiae vivamus, 1 id est virtuti et sanctitati, in quo morális vita animorum cum explorata spe beatitudinis sempiternae consistit. Sed vere et proprie et ad salutem apte nulla re alia, nisi fide christiana, alitur justitia. Justus ex jüde vivit. 2 Sine üde impossihile est piacere Deo. d Itaque sátor et parens et altor fidei Jesus Christus, ipse est qui vitám in nobis moralem conservat ac sustentat: idque potissimum Ecclesiae ministerio: huic enim, benigno providentissimoque consilio, administranda instrumenta tradidit, quae hanc, de qua loquimur, vitám gignerent, generatam tuerentur, extinctam renovarent. Vis igitur procreatrix eademque conservatrix virtutum salutarium eliditur, si disciplina morum a fide divina diiungitur: ac sane despoliant hominem dignitate maxima, vitaque deiectum supernaturali ad naturalem perniciosissime revolvunt, qui móres dirigi ad honestatem uno rationis magisterio volunt. Non quod praecepta naturae dispicere ac servare recta ratione homo plura non queat; sed omnia quamvis dispiceret et sine ulla offensione in omni vita servaret, quod nisi opitulante Redemptoris gratia non potest, tamen frustra quisquam, expers fidei, de salute sempiterna confideret. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet, et coliigent eum, et in ignem mittent, et ardet* Qui non crediderit, condemnabitur. 5 Ad extremum quanti sit in se ipsa, et quos pariat fructus ista divinae fidei contemptrix honestas, nimis multa habemus documenta ante 1 I. Pet. II. 24. 2 Galat. III, 11. 3 Hebr. XI, 6. * Io XV, 6. 5 Marc. XVI, 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom