Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900

Index

129 — XXXIII. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Tametsi futura prospicientibus, vacuo a sollicitudine animo esse non licet, immo vero non paucae sunt nec leves extimescendae formidines, cum tot tamque invete­ratae malorum caussae et privátim et publice insideant; tamen spei ac solatii aliquid videntur haec extrema saeculi divino munere peperisse. Nemo enim existimet, nihil habere ad communem salutem momenti renovatam cogitationem bonorum animi, fideique et pietatis christianae excitata studia: quas quidem virtutes revirescere apud complures aut corroborari hoc tempore, satis expressa signa testantur. En quippe in medio illecebrarum saeculi ac tot circumjectis pietati offensionibus, tamen uno nutu Pontificis undique commeare Romám ad limina sanctorum Apostolorum multitudo frequens: cives pariter ac peregrini dare palam religioni operám: oblataque Ecclesiae indulgentiá confisi, parandae aeternae salutis artes studiosius exquirere. Quem praeterea ista non moveat, quae omnium obversatur oculis, erga humani generis Salvatorem solito magis incensa pietas? Optimis rei christianae temporibus facile dignus iudicabitur iste ardor animi tot hominum millium una voluntate sententiaque ab ortu ad solis occasum consalutantium nomen laudesque praedicantium Jesu Christi. Atque utinam istas avitae religionis velut erumpentes flamraas magnum incendium consequatur: exemplumque excellens multorum reliquos permoveat uni­versos. Quid enim tam huic aetati necessarium, quam redintegrari late in civitatibus indolem christianam, virtutesque veteres? Illud calamitosum, alios et quidem nimis multos obsurdescere, nec ea, quae ab eiusmodi pietatis renovatione monentur, audire. Qui tamen si scirent donum Dei, si reputarent, nihil fieri posse miserius quam descivisse a liberatore orbis terrarum, moresque et instituta christiana deseruisse, utique exsuscitarent et ipsi sese, certissimumque interitum effugere converso itinere properarent. — Jamvero tueri in terris atque amplificare impérium Filii Dei, divino­rumque beneficiorum communicatione ut homines salvi sint contendere, munus est Ecclesiae ita magnum atque ita suum, ut hoc in opere maximé omnis eius auctoritas ac potestas consistat. Id Nos in administratione Pontificatus maximi, perdifficili illa quidem ac plena curarum, videmur ad hunc diem pro viribus studuisse: vobis autem, venerabiles Fratres, usitatum certe est, immo quotidianum, praecipuas cogitationes vigiliasque in eodem negotio Nobiscum consumere. Verum utrique debemus pro con­ditione temporum etiam maiora conari, nominatimque per sacri opportunitatem Anni disseminare latius notitiam atque amorem Jesu Christi, docendo, suadendo, hortando, si forte exaudiri vox nostra queat, non tam eis, dicimus, qui effata christiana accipere pronis auribus consuevere, quam ceteris omnibus longe miserrimis, christianum reti­Nr. 5962. Encyclica epistola Leo­nis XIII. de Jesu Christo Redemptore.

Next

/
Oldalképek
Tartalom