Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1900
Index
__ 111 __ De colligendis in archidioecesi ad offlcium dioecesanum mittendis piis symbolis uniformitatis causa consultum esse videtur ordinare ea, quae sequuntur: 1) Litteris circularibus a. 1900. sub nro 2790 (pag. 65.) decretum est, ut piae symbolae a sacerdotibus atque peculiis ecclesiarum pro operibus catholicis bis per annuin, nempe in utraque congregatione districtuali, colligantur. •— His igitur occasionibus symbolae nonnisi a sacerdotibus atque peculiis ecclesiarum colligantur, fidelium symbolis non huc sed aliorsum pertinentibus. Porro ad facilitandam rem ordinatum est, ut hae pecuniae non uná simul ad totum annum, sed per duas ratas penderentur. Itaque etiamsi uni vei alteri sacerdotum commodius appareat totam summám uná vice exhibere, nihilominus exceptionem talem non faciant, ne ordo turbetur, neve superlluum in officio dioecesano laborem causent; sed annuam suam ecclesiarumque suarum contributionem per duas ratas solvant. DD. autem Vicearchidiaconi collectas in Districtu summás post congregationes statim mittant ad ofíicium dioecesanum. 2) Litteris circularibus a. 1899. sub nro 4985. (pag. 123.) decretum est, ut piae symbolae fidelium pro operibus catholicis bis in anno, nempe Dominica Paschatis et festő Omnium Sanctorum colligantur. - Hae fidelium symbolae huc. usque immediate ad officium dioecesanum erant mittendae. Melius tamen esse probatum est atque hisce ordinatur, ut eaedem ad respectivos DD. Vicearchidiaconos mittantur et quidem statim, ita ut si qui infra hebdomadam post Pascha et festum 00. SS. hoc facere omiserint, a respectivis DD. V^icearchidiaconis moneantur, qui sic infra duas septimanas ex omnibus Districtus parochiis omnes has pecunias collectas habere atque ad officium dioecesanum mittere poterunt et debebunt. 3) Litteris circularibus a. 1890. sub nro 3132. (pag. 143.) decretum est, ut pro missionibus Africae festő Epiphaniae collectae fiant. — Quum autem collectae sub 2) memoratae ad omnes missionum quoque fines extendantur, ne statis collectionibus sive curati sive fideles saepius gravari videantur: has festi Epiphaniae collectas speciales non urgeo et ab iis posthac instituendis DD. Curatos hisce relevo. 4) Quoad symbolas pro Societate S. Ladislai nihil speciale observandum habeo. Haec sicut hucusque, ulterius etiam sedulo colligantur. Quod superest, in memóriám omnes revocemus, ecclesiam, suam salutarem missionem absque mediis materialibus implere haud posse: atque Sanctissimum Patrem eo majori in gubernanda ecclesia indigere pecuniae copiá, quo majora passim ecclesia Deo sint laudes — incrementa capit. „Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim liostiis promeretur Deus(Hebr. 13, 16.) Coloczae, die 25-a Septembris, 1900. Nr. 5148. Norma in colligendis piis symbolis posthac exacte observanda. Páris Frigyes csik-szeredai kir. ügyésznek „A Németországi Mezőgazdasági Szövetkezetek"-ről irt művét, mely a szegény nép erkölcsi és anyagi bajainak orvoslására irányuló eszméket practicus keresztény szellemben fejtegeti, egyházmegyei papságom hgyelmébe^nielegen ajánlom. Kalocsa, 1900. szept. 26. 4993 sz. Páris F. könyve a Szövetkezetekről ajánltatik.