Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 33 — spere, expositio SSmi Sacramenti tamdiu, dum recitatur tertia pars Rosarii et canuntur litaniae lauretanae, Tantum ergo etc.; deinde benedictio cum SSmo. 2° Omnibus per annum feriis quintis, excepta maiori hebdomada: — Mane celebratio Missae cum expositione SSmi Sacramenti et cum cantu Psalmi 50 m i Mise­rere mei Deus; benedictio cum SSmo. — Vespere, expositio SSmi Sacramenti per tres horas ante occasum solis, tertia pars Rosarii, Tantum ergo etc., et benedictio cum SSmo. 3° In omnibus aliis feriis per annum, exceptis quatuor ultimis diebus mai­oris hebdomadae: •—- Vespere, expositio SSmi Sacramenti hora opportuna, preces expiationis, tertia pars Rosarii, litaniae lauretanae, Tantum ergo etc,, benedictio cum SSmo. 4° Tribus diebus ante feriam IV cinerum: — Mane, Missa cum expositione SSmi. — Vespere, omnia ut in feriis quintis per annum. Expositio autem SSmi fiat hora congruenti iuxta iudicium Superioris. 5° In prima feria sexta cuiusque mensis: Mane, Missa cum expositione SSmi Sacramenti et recitatio Coronulae SSmi Cordis Iesu. 6° In singulis sextis feriis Quadragesimae: pium exercitium Viae Crucis. 7° In festő Corporis Christi, mane canitur Missa; — vespere, ut in aliis feriis quintis per annum. 8° In Dominica infra octavam Corporis Christi, fit Processio. 9° Epiphania Domini habetur ut festum speciale pro Adoratione Reparatrice. Mane canitur Missa. Vespere, ut in aliis festis per annum de praecepto. 10° In festő S. Ioachim titularis Ecclesiae, - - mane canitur Missa; — ves­pere ut in aliis festis per annum diebus. 11° In festis solemnioribus, quae propria sunt Congnis SSmi Redemptoris, omnia disponantur de iudicio et ad praescriptum Superioris ipsius Congnis. 12° Si aliquando, datis per annum diebus, ob rerum peculiarium adiuncta, aliquid immutandum videbitur circa Adorationis Reparatricis actus supra enumeratos, Director generális singulis vicibus providebit, de consensu tamen Superioris sui. IX. Ordo dierum, diversis nationibus assignatorum pro Adoratione Reparatrice, in posterum statuitur ut infra: Dies Dominica. Pro Italia, Gallia, Hispania, Portugallia, Belgio. Feria secunda. Pro omnibus aliis regionibus Europae continentalis et insularis. Feria tertia. Pro Asia. Feria quarta. Pro Africa. Feria quinta. Pro America septentrionali et centrali. Feria sexta. Pro America meridionali. Sabbato. Pro Oceania. X. Qui pio Sodalitio nomen dant, ex quacumque gente, per dimidiam circiter horam orationi vacant coram SSmo semel in hebdomada, in die suae cuiusque nationi assignata, ut in numero praecedenti; vei alio hebdomadae die, si legitime impediti fuerint. Adscripti, in Urbe degentes, dimidiam horam, ut supra, in oratione insumunt in Ecclesia, in qua SSmum expositum est in forma Quadraginta Horarum; qui extra Romám degunt, in qualibet Ecclesia, in qua SSmum Sacramentum asservatur. XI. SSmus Dnus Noster Leo PP. XIII. rata esse voluit, quae iam decrevit

Next

/
Oldalképek
Tartalom