Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

libertatis eius exemplum, quae, recentius invecta, civilis fere communitatis ius modo ac fundamentum est. — De qua nos fuse admodum loquuti sumus in iis Litteris, quas de civitatum constitutione ad Episcopos dedimus universos; ubi etiam ostendi­mus, quid inter Ecclesiam, quae iure divino est intersit ceterasque consociationes. omnes, quae libera hominum voluntate vigent. — Praestat igitur quandam potius notare opinionem, quae quasi argumentum affertur ad hanc catholicis libertatem suadendam. Aiunt enim, de Romani Pontificis infallibili magisterio, post solemne iudi­cium de ipso latum in Vaticana Synodo, nihil iam oportere esse sollicitos; quam ob rem, eo iam in tuto collocato, posse nunc ampliorem cuivis ad cogitandum atque agendum pátere campum. — Praeposterum sane arguendi genus: si quid enim ex magisterio­Ecclesiae infallibili suadet ratio, hoc certe est, ut ab eo ne quis velit discedere, imo omnes eidem se penitus imbuendos ac moderandos dent, quo facilius a privato quovis errore serventur immunes. Accedit, ut ii, qui sic arguunt, a providentis Dei sapientia disce­dant admodum; quae, quum Sedis Apostolicae auctoritatem et magisterium affirmata solemniore iudicio voluit, idcirco voluit maximé, ut pericula praesentium temporum animis catholicorum efficacius caveret. Licentia quae passim cum libertate confundi­tur; quidvis loquendi obloquendique libidó; facultas denique quidlibet sentiendi litte­rarumque formis exprimendi, tenebras tam alte mentibus obfuderunt, ut maior nunc quam ante sit magisterii usus et necessitas, ne a conscientia quis officioque abstra­hatur. — Abest profecto a Nobis ut quaecumque horum temporum ingenium parit r omnia repudiemus; quin potius quidquid indagando veri aut enitendo boni attingitur, ad patrimonium doctrinae augendum publicaeque prosperitatis fines proferendos, liben­tibus sane Nobis accedit. Id tamen omne, ne solidae utilitatis sit expers, esse ac vigere nequaquam debet, Ecclesiae auctoritate sapientiaque posthabita. Sequitur ut ad ea veniamus quae ex his, quas attigimus, opinionibus conse­ctaria veluti proferuntur; in quibus si mens, ut credimus, non mala, at certe res carere suspicione minimé videbuntur. — Principio enim externum magisterium omne ab iis, qui christianae perfectioni adipiscendae studere velint, tamquam superfluum,. imo etiam minus utile, reiicitur: ampliora, aiunt, atque uberiora nunc quam elapsis temporibus, in animos fidelium Spiritus Sanctus influit charismata, eosque, medio nemine, docet arcano quodam instinctu atque agit. — Non levis profecto temeritatis. est velle modum metiri quo Deus cum hominibus communicet; id enim unice ex eius voluntate pendet, estque ipse munerum suorum liberrimus dispensator. Spiritus ubi vult spirat. 1 Unicuique a ütem nostrum data est gratia secundum mensu­ram donationis Christi. 2 — Ecquis autem repetens Apostolorum históriám, exordi­entis Ecclesiae fidem, fortissimorum martyrum certamina et caedes, veteres denique plerasque aetates sanctissimorum hominum foecundissimas, audeat priora tempóra praesentibus componere eaque affirmare minőre Spiritus Sancti effusione donata? Sed, his omissis, Spiritum Sanctum secreto illapsu in animis iustorum agere eosque ad­monitionibus et impulsionibus excitare, nullus est qui ambigat; id ni foret, externum quodvis praesidium et magisterium inane esset. „Si quis . . . salutari, id est evan­„gelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione Spiritus Sancti, „qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et eredendő veritati, haeretico fallitur 1 Joan. M. 8. 2 Eph. IV. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom