Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

21 VII. DILECTO FILIO NOSTRO JACOBO TIT. SANCTAE MARIAE TRANS TIBERIM S. R. E PRESBYTERO CARDINALI GIBBONS ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSI LEO PP. XIII DILECTE FILI NOSTER SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Testem benevolentiae Nostrae hanc ad te epistolam mittimus, eius nempe bene­volentiae, quam, diuturno Pontiftcatus Nostri cursu, tibi et Episcopis collegis tuis ac populo Americae universo profiteri nunquam destitimus, occasionem oranem libenter nacti sive ex felicibus Ecclesiae vestrae incrementis, sive ex utiliter a vobis recteque gestis ad catholicorum rationes tutandas et evehendas. Quin imo saepe etiam accidit egregiam in gente vestra indolem suspicere et admirari ad praeclara quaeque exper­rectam, atque ad ea prosequenda, quae humanitatem omnera juvant splendoremque civitatis. — Quamvis autem non eo nunc spectet epistola, ut alias saepe tributas lau­des confirmet, sed ut nonnulla potius cavenda et corrigenda significet; quia tamen eadem apostolica caritate conscripta est, qua vos et prosequuti semper et alloquuti saepe fuimus, iure expectamus, ut hanc pariter amoris Nostri argumentum censeatis; idque eo magis futurum confidimus quod apta nataque ea sit ad contentiones quas­dam extinguendas, quae, exortae nuper in vobis, etsi non omnium, at multorum certe animos, haud mediocri pacis detrimento, perturbant. Compertum tibi est, dilecte Fili Noster, librum de vita Isaaci-Thomae Hecker, eorum praesertim opera, qui aliena lingua edendum vei interpretandum susceperunt, controversias excitasse non modicas ob invectas quasdam de ratione christiane vivendi opiniones. Nos igitur, ut integritati fidei, pro supremo Apostolatus munere, prospicia­mus et fidelium securitati caveamus, volumus de re universa fusiori sermone ad te scribere. Novarum igitur, quas diximus, oppinionum id fere constituitur fundamentum: quo facilius qui dissident ad catholicam sapientiam traducantur, debere Ecclesiam ad adulti saeculi humanitatem aliquanto propius accedere, ac veteri relaxata severitate, recens invectis populorum placitis ac rationibus indulgere. Id autem non de vivendi solum disciplina, sed de doctrinis etiam, quibus fídei depositum continetur, intelli­gendum esse multi arbitrantur. Opportunum enim esse contendunt, ad voluntates discordium alliciendas, si quaedam doctrinae capita, quasi levioris momenti, praeter­mittantur, aut molliantur ita, ut non eumdem retineant sensum, quem constanter tenuit Ecclesia. — Id porro, dilecte Fili Noster, quam improbando sit consilio excogitatum, haud longo sermone indiget; si modo doctrinae ratio atque origo repetatur, quam tradit Ecclesia. Ad rem Vaticana Synodus : „Neque enim fidei doctrina, quam Deus „revelavit, velut philisophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, „sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et „infallibiliter declaranda ... Is sensus sacrorum dogmatum perpetuo est retinendus, Nr. 1534. Epistola San­ctissiiui Do­mini Leonis PP. XIII. de non probato Americanismo qui dicitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom