Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

— 145 — Beatissime Páter. Die 27 Április 1892 Rmus Archiepiscopus Ultraiectensis sequens dubium S. C. S. Offlcii solvendum proposuit: „Quandoquidem a die 1 mensis Maii 1892 omnia horologia viarum ferrearum per totam Neerlandiam in indicandis horis regulám sument tempus médium loci Greenwich in Anglia, quod tempus tertiam fere horae partém retro distat a medio tempore in Neerlandia, diciturque tempus zonarium, gubernium civile praescripsit ut et ipsa horologia officiorum publicorum expediendis litteris nuntiisque telegraphicis idem tempus médium loci Greenwich indicarent. Quia insuper, sive a magistratu civili, sive per usum, alia quoque horologia publica tempori praefato multis saltem in locis conformabuntur, quaestio exsurget: Utrum possint clerici et fideles per totam Xeerlandiam in ieiunio naturali, caeterisque ecclesiasticis obligationibus observandis, observare tempus médium loci Greenwich, an vero sequi debeant verum tempus iuxta meridianum proprii loci?" Huic dubio E.mi ac R.mi Domini Cardinalis Inquisitores Generales feria IV. die 9 Maii 1892 respondendum decreverunt: Affirmative ad primam, negatíve ad secundam partém. Nunc vero aliqui iterum dubitant, contenduntque, clericos et fideles in Neer­landia pro ieiunio naturali aliisque ecclesiasticis praeceptis observandis uti non posse praedicto medio tempore Greenwich, eo quod de facto alia horologia publica non multis in locis praefato tempori se conformarunt. Cum autem pro ieiunio in primis naturali servando res non levis sit momenti, dignetur Sanctitas Sua benigne sequens solvere dubium: Utum non obstante quod de facto non multis in locis alia horologia publica se conformarunt tempori medio Greenwich, clericis et fidelibus in Neerlandia in ieiunio naturali caeterisque ecclesiasticis obligationibus servandis licitum sit sequi tempus illud médium Greenwich, quod inde a l. a die mensis Maii 1892 per totam Neerlandiam in omnibus officiis publicis tam viarum ferrearum, quam litterarum et telegrammatum expediendorum introductum fűit ? Et Deus etc. Feria IV, die 9 Augusti 1899. In Congregatione Generáli S. R. et U. Inquisitionis ab E.mis ac R.mis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus habita relato supradicto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, E.mi ac R.mi Patres respondendum decreverunt: Affirma iive. Sequenti vero feria VI, die 11 eiusdem mensis et anni, in solita audientia a SS.-mo D. N. Leone Div. Prov. Pp. XIII R. P. D. Adsessori concessa, SS.mus D. N. resolutionem E.morum Patrum adprobavit. I. Can. MANCINI S. R. et U. Inquisit. Not, Coloczae, 18. Dec. 1899. Nr. 6256. De tempore zonario.

Next

/
Oldalképek
Tartalom