Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899

Index

141 Adpropinquat illa laeta dies, qua annus sanctus nomine „Magni Jubilaei" ve­niens sacrorum- solemniis Romae initiabitur, quave Romanus Pontifex SS. D. N. Leo PP. XIII. Basilicae Vaíicanae portám sic dictam sanctam, in pervigilio Nativita­tis Domini, antequam I. Vesperae ingruentis festi Nativitatis Domini celebrarentur, prae­sentibus S. R. E. Cardinalibus, Principum legatis atque Praelatis recludet; taliterque annum sanctum auctoritate Apostolica inchoatum, thesaurarium vero Matris Ecclesiae reseratum esse omnibusque pátere deciarabit. Ratione hujus laeti eventus sequentia statuimus : I. Die 24-a Decembris, quae Dominica IV 7. Adventus, et Vigilia Nativitatis Domini est, promulgetur mane m^con cione debita solemnitate, et congrua facili ex­plicatione Bulla indictionis Jubilaei Magni (Circ. Dioec. a. currentis 17-ma Maii Nr. 2645), dein publicetur suspensio indulgentiarum decursu anni Jubilaei duratura (Circ. Dioec. a. c. 4-ta Decembris Nr. 5816). Pomeridia na ver o hora tertia , ubi Romae porta san­cta sonantibus Urbis aeternae campanis reserabitur, cunctarum in hac Archidioecesi existentium Ecclesiarum campanae pulsentur omnes per mediae horae spatium. II. Eadem die in Cathedrali nostra Ecclesia Vesperis solemnibus praemittatur hymnus „Veni S. Spiritus" cum V. et oratione cui sub unica conclusione addatur collecta pro Papa, sonantibus interim ut supra campanis. III. Festő S. Silvestri I. P. C. seu die 31 Decembris et Dominica ultima anni hujus labentis, loco sermonis sacri ex ambone solennitcr praelegantur Sacrorum Hun­gáriáé regni Antistitum Literae communi nomine datae, mox omnibus officiis paro­chialibus mittendae. IV. Vigore inferius positi „Decreti Urbis et Orbis" permittimus et valde cupi­mus, ut die 31-ma mensis Decembris, tum labentis, tum adventuri anni, média nocte in Cathedrali nostra Ecclesia, parochialibus item, (et filialibus) ac sacellis ubi Ssma Eucharistia rite adservatur, hora noctis expleta, et non prius, solemnis, aut etiam lecta eaque unica celebretur coram exposito Eucharistiae Sacramento Missa de Festő in Circumcisione Domini, et Octava Nativitatis; permittimus item, ut omnes utriusque sexus Christifideles confessi et expiati, sive infra sive extra Missae actionem ad s. Communionem accedere valeant. V. Media nocte quum novus ingruit annus, posteaquam celebrans Missam in­ceperit, omnes quas Ecclesia habét, pulsentur campanae. VI. De praemissis sacris Curiones aut Concionatores festő S. Stephani Proto­martyris ex ambone fideles edocere et monere velint, ut qui divinis nocte ista extra svetum ordinem celebrandis interesse possunt, devotis animis et ea pietate interesse velint, quam Domus Dei sanctitudo requirit. Suapte intelligitur quod praeter hanc Missam média nocte celebrari permissam alia de die solita hora celebranda sit, ne i 11 í fideles qui missae eadem nocte cele­bratae interesse haud potuerunt, beneficio S. Sacrificii priventur. Ouamobrem freti facultatibus ab apostolica sede impretratis, omnibus et singulis ruralium ecclesiarum parochis, ubi unicus adest sacerdos, sicut et parochis aut uni ex cooperatoribus illo­Nr. 5992. De auspiciis Jubilaei Magni Romani, pari­terque prim­ordiis extremi anni exeuntis saeculi cele­brandis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom