Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1899
Index
135 LEO EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETÜAM REI MEMÓRIÁM. Quod Pontificum maximoruni sanxit auctoritas, ut Anni sacri solemnitas Romae potissimum agerentur, id quidem cum provisa divinitus dignitate et grandioribus muneribus almae Urbis est admodum congruens. Haec enim omnium, quotquot ubique sunt, christianorum patria communis: haec sedes sacrae potestatis princeps, eademque traditae a Deo doctrinae custos sempiterna: hinc ut ab unico augustissimoque capite in omnes christianae reipublicae venas perenni communicatione vita propagatur. Nihil ergo tam consentaneum, quam catholicos homines vocatu Sedis Apostolicae huc certa per intervalla temporum convenire, ut scilicet una simul et remedia expiandis animis in Urbe reperiant et romanam auctoritatem praesentes agnoscant. Quod cum tam salutare ac frugiferum appareat, sane cupimus ut urbs Roma toto anno proximo majoré qua fieri potest frequentia mortalium celebretur: ob eamque rem peregrinationis romanae cupidis velut stimulos addituri, admissorum expiandorum privilegia, quae liberalitate indulgentiaque Ecclesiae passim concessa sunt, intermitti volumus: videlicet, quod plures decessores Nostri in causis similibus consuevere, Indulgentias usitatas apostolica auctoritate ad totum Annum sacrum suspendimus: verumtamen prudenti quadam temperatione modoque adhibito, ut infra scriptum est. Integras atque immutatas permanere volumus et decernimus I. Indulgentias in articulo mortis concessas : II. Eam, qua fruuntur ex auctoritate Benedicti XIII decessoris Nostri, quotquot ad sacri aeris pulsum de genu vei stantes SalutatJonem angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem recitaverint: III. Indulgentiam decem annorum totidemque quadragenarum Pii IX auctoritate an. MDCCCLXXVI iis tributam qui pie templa visitent in quibus Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur : IV. Illas item Innocentii XI et Innocentii XII decessorum Nostrorum decreto iis constitutas, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, vei cereum aut facem per alios deferendam ea occasione mittant : V. Ingulgentiam alias concessam adeuntibus pietatis causa templum sanctae Mariae Angelorum Ordinis Fratrum Minorum extra Assisii moenia a vesperis Calendarum Augusti ad solis occasum diei insequentis : VI. Indulgentias, quas S. R. E. Cardinales Legati a latere, apostolicae Sedis Nuntii, item Episcopi in usu Ponti ti calium aut impertienda benedictione aliave forma consueta largiri solent: VII. Indulgentias Altarium Privilegiatorum pro fidelibus defunctis, aliasque eodem modo pro solis defunctis concessas: item quaecumque vivis quidem concessae sint, sed hac dumtaxat causa ut defunctis per modum suffragii directe applicari valeant. Quas omnes et singulas volumus non prodesse vivis, prodesse defunctis. De facultatibus vero haec constituimus et sancimus, quae sequuntur. I. Rata firmaque sit facultas Episcopis aliisque locorum Ordinariis impertiendi indulgentias in articulo mortis eamdemque communicandi secundum Litteras a Benedicto XIV decessore Nostro datas Nonis Április An. MDCCLXVII: Nr. 5816. Suspensio Indulgentiarum et facultatum vertente anno Universalis Jubilaei 1900.