Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
— 85 — LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. JProvidentissiinus Deus fortiter suaviterque disponens omnia, singulari quadam cnra Ecclesiae suae ita prospexit, ut quum inclinatae maximé res viderentur, ex ipsa temporum acerbitate insperata eidem solatia susoitaret. Id, quum saepe alias, tum potissimum videre licet his rei christianae ac civilis temporibus. Quum enim communis tranquillitatis osores, insolentius se in dies efferentes, quotidiano impetu eoque validissimo adnitantur Christi fldem omnemque paene societatem evertere, piacúit divinae bonitati his rerum fluctibus praeclara studia pietatis obiicere. Quod quidem pláne daclarant et sanctissimi Cordis lesu lorige lateque propagata religio, et excitatus ardor ubique terrarum provehendi cultus Marialis, et inclyti eiusdem Deiparae Sponsi adaucti honores, et catholicorum coetus in vario rerum genere ad omnemque fidei defensionem parati. aliaque complura, promovendo divino honori et mutuae caritati fovendae, sive amplificata, sive primum invecta. Quae quidem omnia etsi animum Nostrum suavissime afficiunt, nihilominus divinorum munerum summám hanc esse putamus, auctam in Eucharistiae sacramentum religionem post habitos in eam rem coetus per haec tempóra celeberrimus. Nihil enim efficacius videtur Nobis quod alias significavimus, catholicorum auimis excitandis tum ad íidem strenue profitendain, tum ad virtutes christiano nomine dignas exercendas, quam ut alantur et acuantur studia populi in admirabile illud amoris pignus, quod pacis vinculum est atque unitatis. Quum igitur tanta res maximé Nobis curae sit, quemadmodum coetus euclmristicos saepe laudavimus, ita nunc uberiorum spe fructuum permoti, faciendum ducimus, ut iis patrónus coelestis assignetur e sanctis coelitibus, qui in augustissimum Oorporis Christi sacramentum vehementiore affectu flagrarunt. Inter eos vero, quorum ardor pietatis in praecelsum hoc fidei mysterium efferbuisse magis visus est, locum obtinet dignissimum PASCHALIS BAYLON. Qui animum sortitus rerum coelestiuin apprime studiosum, postquam adolescentiam in custodia gregis transegit innoeentissime severioris vitae institutum amplexus in Ordine Minorum strictioris observantiae, eam ex contemplatione divini convivii meruit ha űrire scientiam, ut rudis ac literarum expers potuerit et de rebus fidei difficillimis respondere et pios etiam libros conscribere. Idem Eucharistiae veritatem publice palamque professus inter haereticos multa et gravia perpessus est, ac Tharsicii martyris aemulus, ad necem quoque crebro petitus. Eum denique pietatis affectum defunctus etiam retinere visus est: quippe iacens in feretro, ad duplicem sacrarum specierum elevationem bis oculos dicitur reserasse. Igitur apparet, coetus catholicorum, de quibus loquimur, nullius in tutela melius esse posse. Propterea qua ratione Thomae Aquinati cupidam literarum iuventutem; Vincentio a Paulo consociationes caritatis causa initas; Camillo de Lellis et Ioanni de Deo aegrotos et quotquot aegrotis adiuvandis dant operám, opportune commendavimus. ita, quod bonum faustumque sit et rei christianae berievertat, suprema auctoritate Nostra, praesentium vi, sanctum Paschalem Baylon peculiarem coetuum eucharisticorum, item societatum omnium a sanctissima Eucharistia. sive quae hactenus institutae, sive quae in posterum futurae sunt, Patronum coelestem declaramus et constituimus. Atque ab eiusdem sancti exemplis patrocinioque hunc fructum fidenter petimus ut e populo christiano quotidie plures animum, LITT. CIRC. 1898. 20 Nr. 3062. S. Paschalis Baylon patrónus coetuum eucharisticorum ac societatum a SS. Eueharistia constituitur.