Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898
Index
— 120 X. Item, ubi Rosarii Sodalitas eiusque rector institui nequit, Magistro generáli facultas esto designandi alios sacerdotes, qui fideles, indulgentias lucrari cupidos. Sodalitati propinquiori aggregent, et Rosariis benedicant. XI. Formula benetlicendi Rosarii, seu Coronae, usu sacrata, inde a remotis temporibus in Ordine Sodalium Dominicanorum praescripta et in appendice romani Rituális inserta, retineatur. XII. Etsi quovis tempore nomina possint legitime inscribi, optandum tamen, ut solemnior illa receptio, quae, sive primis cuiusque niensis dominicis, sive in íestis maioribus Deiparae haberi sólet, apprime servetur. XIII. Unicum sodalibus impositum onus, citra tamen culpam, est Rosarium unaquaque hebdoniada cum quindecim mysteriorum meditatione recitandum. Ceterum sua Rosario genuina forma servetur, ita ut coronae non aliter quam ex quinque aut decem aut quindecim granorum decadibus coalescaut: item ne aliae cuiusvis formae rosarii nomine appellentur; denique ne humanae reparationis mysteriis contemplandis, usu receptis, meditationes aliae sufficiantur, contra ea quae iamdiu ab hac Apostolica Sede decreta sunt, id est, qui ab his consuetis mysteriis meditandis recesserint, eos Rosarii indulgentias nullás lucrari *). Soclalitatum rectores sedulo curent ut, si fieri possit, quotidie, vei saltem quam saepissime, maximé in festis beatae Virginis, ad altare eiusdem Sodalitatis, etiam publice Rosarium recitetur; retenta consuetudine huic Sanctae Sedi probata, ut per gyrum cuiuslibet hebdomadae singula mysteria ita recolantur: gaudiosa in secunda et quinta feria; dolorosa in tertia et sexta; gloriosa tandem in dominica, quarta feria et sabbato **). XIV. Inter pios Sodalitatis usus merito primum obtinet locum pompa illa solemnis, qua, Deiparae honorandae causa, vicatim proceditur, prima cuiusque niensis dominica, praecipue vero prima Octobris; quem morém, a saeculis institutum, S. Pius V. commendavit, Gregorius XIII. inter laudabilia instituta et consuetudines Sodalitatis recensuit, multi denique sumini Pontifices indulgentiis locupletarunt. ***) Ne autem huiusmodi supplicatio, saltem intra ecclesiam, ubi temporum iniuria extra non liceat, unquam omittatur, privilégium a Benedicto XIII. Ordini Praedicatorum concessum, eam transferendi in aliam dominicam, si forte ipso die festő aliqua causa impediatur ****), ad omnes Sodalitatum sacratissimi Rosarii rectores extendimus. Ubi autem propter loci angustiam et populi accursum no per ecclesiam quidem *) S. 0. Indulg, die 13 Aug. 1726. **) S. 0. Indulg, die 1 Jul. 1839 ad 5. ***) S. Pius V Consueverunt, die 17 Sept. 1569; Gregorius XIII. Monet Apostolatus, die 1 Apr. 1573; Paulus V. Piorum hominum, die 15 Apr. 1608. ****) Constit, Pretiosus, die 26 Maii 1727, §. 18.