Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 118 ­l'ni igitur Magistro generáli ius esto instituendi Sodalitates sacratissimi Rosarii: ipso a Curia absente, subeat Vicarius eius generális; mortuo vei amoto, Viearius gene­rális Ordinis. — Quamobrem quaevis Sodalitas in posterum instituenda, nullis gaudeat beneficiis, privilegiis, indulgentiis, quibus Romani Pontiíices legitimam verique nominis Sodalitatem auxerunt, nisi diploma institntionis a Magistro generáli vei a memoratis Vicariis obtineat. 111. Quae anteacto tempore Sodalitates sacratissimi Rosarii ad hanc usque diem sine Magistri generális patentibus litteris institutae sunt, litteras buiusmodi intra anni spa­tium expediendas curent: interim vero (dummodo hoc uno tantum defectu laborent) sodalitates ipsas, donec eaedem litterae expediantur, tainquam ratas et legitimas, ac pri­vilegiorum, beneficiorum et indulgentiarum omnium participes, auctoritate apostolica benigne declaramus. ÍV. Instituendae Sodalitati in designata aliqua ecclesia Magister generális deputet per consuetas litteras sacerdotem sui Ordinis; ubi conventus Sodaliurn Dominicanorum desint, alium sacerdotem episcopo acceptum. — Eidem Magistro generáli ne liceat facultates, quibus pollet, in universum et absque limitatione committere Provincialibus, aliisve aut sui aut alieni Ordinis vei Instituti sacerdotibus. Eacultatem revocamus a fel. rec. Benedicto XIII. Magistris Ordinis concessam*), delegandi generatini Provinciales transmarinos. Indulgemus tarnen, rei utilitate perspecta, ut earumdem provinciarum prioribus, vicariis, praepositis missionalibus potestatem faci­ant instituendi certum Sodalitaturn numerum, quarum accuratam rationem iis reddere teneantur. V. Sodalitas a sacratissirno Rosario in omnibus ecclesiis publicisque aediculis insti­tui potest, ad quas íidelibus accessus libere pateat, exceptis monialium aliarumque pia­rum mulierum vitám communiter agentium ecclesiis, prout sacrae romanae Oongrega­tiones saepe declararunt. Quum iam ab Apostolica Sede cauturn sit ne in uno eodemque loco plures exi­stant "Sacratissimi Rosarii Sodalitates, Nos eiusmodi legem iterum inculcamus, et nbique observari jubemus. In praesenti tainen, si quo in loco plures forte existant, rite consti­tutae, sodalitates: facultas sit Magistro generáli Ordinis ea de re pro aequitate iudi­candi. Ad rnagnas vero urbes quod attinet, plures in iis. uti iam ex indulgentia provi­sum est, haberi possunt titulo Rosarii Sodalitates, ab Ordinariis pro legitima institutione Magistro generáli proponendae **) VI. Quum nulla habeatur sacratissimi Rosarii Sodalitas pi'inceps, cui aliae minores aggregentur, hinc nova quaevis huiusmodi consociatio, per ipsam sui canonicam insti­*) Constit. Pretiosus, die 26 Maii 1727. **) S. C. Indulg., die 20 Maii 1896.

Next

/
Oldalképek
Tartalom