Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1898

Index

— 9 — sumus, quam fídeles laiei. Nobis enim sanctissimum Corpus suum et Sanguinem non ado­randum tantum et manducandum, sed pláne etiam conficiendum et distribuendum praebet, atque sic se quodammodo voluntati et arbitrio nostro subiicit. Ac propterea jure merito majoréra a nobis amorem et gratitudinem, quam ab aliis hominibus exigit. Porro verba Christi Domini invitatoria: „Veflite ad me oranes, qui laboratis et one­rati estis, et ego reficiam vos," 2") ad omnes (juidera omnino homines, se<l principaliter ad nos sacerdotes directa sunt, utpote, qui ratione voeationis nostrae plus ceteris tum laboris tum oneris sustinere debemus; et ideo etiam arnpliori Divini Consolatoris et Medici ope indigemus, quam alii. —- Et ad quem magis, quam ad nos sacerdotes, haec Christi verba pertinent: „Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?" 2 3j Nos enim Christus ad hoc elegit, ut ignem hunc coelestem quaquaversus circumferam'us et eo totum mundum accendamus. Prius ergo ipsi divino hoc igne ardere debemus, ut eodem alios inflammare possimus. I)e omnilms certe sacerdotibus valet, quod pius Sodalitatis Sacerdo­tumAdoratorum institutor de ejusdem sodalitatis membris seribit: „Memores sint seregnum Domini eucharistieum debere totis viribus tneri ac propagare, in mundum missi tamquam incendiarii amorisejus. Studia, zelum ac pietatem suam ad Eucharistiam constanter referant. Recordentur hoc sibi primum inesse offleium, ut per seipsos adorationi vacent; — Nos autera orationi instantes eriraus, — et ministerii sui fructum in oratione paran­dura esse atque firmandum. Deinde vero, ab Eucharistia ad populos deséendant sicut Moyses a monte, Apostoli a coenaculo, igneo zelo repleti, ad verbum ejus nuntiandum et glóriám promovendam." ­4) Oportet igitur, ut, quod membris dictae piae sodalitatis, — cui de caetero cunctos \'os aggregari ex intimo corde desidero — injunctnm est, nos etiam omnes zelosi adoratores in spiritu et veritate et simul apostoli fortes gloriae SSmae Eucharistiae simus, atque strenue laboremus, ut fidem et devotionem fídelium erga Sanctissimum Sacra­mentum augeamus et populum sanctificemus innuraeris gratiis, quae ab Eucharistia, uti e fonté omnis virtutis et sanctificationis ubertim dimanant.Duplex autem haec obligatio nostra, ex ipso cbaractere sacerdotali et officio pastorali suapte consequens, id a nobis postulat, ut et ipsi Christo Eucharistico cultum et internum et externum pro viribns nostris exhibearaus, tum fideles nostros ad duplicem hunc cultum quam devotissime exercendum verbo et exemplo exeiternus. Ad cultum internum certe movemur tum ipsa naturae nostrae humanae indole, quae ita comparata est, ut actiones nostrae externae nonnisi ex interinis actibus valorem ethicum et meritum consequantur tum positivo etiam praecepto Christi Domini dicentis: „Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum. in spiritu et veritate oportet adorare." 2 6) Ad exterum vero cultum obiigamur ex una parte ejusdem naturae nostrae instinctu ad interna sensa nostra conformibus externis actionibus raanifestanda nos irapel­lente. ex altéra vero parte indole Ecclesiae, ceu societatis externae, quae secundum naturam suam Deum externo et humano ritu colere tenetur. Ad internura porro cultum pertinent ante omnia repetiti actus fidei ;quum fidesvivida sitradix et fundamentum omnis devotionis. fdeo, dum coram SS. Sacraraento versaraur, identidem actus fidei in realera praesentiam Jesu Christi elicere, atque pro eiusdem augmento Deura enixis precibus exorare debemus. Fides vivida nos sua sponteadprofundissimae adorationis actus excitabit.quibus Ohristum subvela­raine specierum eucharisticarum latentera Deura ac Supremum Dominum ac Regem nostrum agnoscimus, Eique verae latriae cultum exhibemus. Ingnitae bonitatis Ejus, qua jugiter 2 2) Math. 11, 28. — 2 3) Lue. 12, 49. — 2 4) Vide libellum aggregationis ejusdem Sodalitatis. — 2 5) Ibid. — 2 C) Joann. 4. 3*

Next

/
Oldalképek
Tartalom