Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

XXXII. Litteris circularibus a. 1895. sub nro 2240. editis commissum est P. T. DD. animarum Curatoribus, ut Dominica quinta post Pascha fideles suos ad cultum Spiritus Sancti circa festum Pentecostes peculiariter et juxta mentem Sanctissimi Domini Leonis PP. XIII. in brevi „Provida matris" manifestatam frequentandum quotannis hortarentur et de indulgen­tiis tali cum pietatis exercitio conjunctis edocerent. Piacúit autem SanctissimoDomino, tali pro fraterna catholicorum concordia et recon­ciliatione dissidentium sollicitudine haud contento. litteri* encyclicis infra per extensum adnexis sapientissimo consilio mandare jam pláne atque pro futuro omni saeculo decernere, ut novendialis supplicatio ante Pentecosten in omnibus curialibus templis publice institue­retur. Quam igitur elapsis duobus annis consultum fűit, abhinc jam praeceptum est publi­cam instituere devotionem. Itaque Sanctissimi Domini votis íiliali pietate morém gerentes et Spiritus Sancti gratiá suinmopere et ipsi indigentes, praeceptam supplicationem hoc anno etiam nos devote incipiemus. Oujus quidem devotionis publicae ordo, discretioni cujuslibet Ordinarii commissus, in hac Archidioecesi pro hoc anno sic statuitur : Proximis novem ante Pentecosten diebus in omnibus ecclesiis seu oratoriis publicis antequam Missa una et íixa parochialis seu cum cantu populi celebrata incipiatur, intonabit sacerdos hymnum „Yen: Creator Spiritus", quem ipse submissa voce continuabit, choro seu populo eundem vei alium de Spiritu Sancto hymnum prosequente. Dein cantabit sacerdos Y- Emitte Spiritum etc. Alleluja atque orationem de Spiritu Sancto. Mox Missam incipiet. Suapte intelligitur, eo in casu, quodsi Alissá in nigro celebretur, praefatam devotio­nem immediate ante Missam in superpelliceo vei pluviali habendam esse. Nr. 2851. Litterae Eney­elieae Sanctis­simi Domini de Spiritu Saneto et suplieatione novendiali pu­bliea in hon. Eiusdem quotannis instituenda. VENERABILIBVS FRATRIBYS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISOOPIS EP1SOOPIS ALIISQVE LOCORYM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CYM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENEBABILES FBATBES SALYTEM ET APOSTOLIGAM BENE DICTIONEM ! Divinum illud munus quod humani generis causá a Patre acceptum Iesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna glória beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitám, quae tandem in vitám floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad me omnes; Ego sum vita; Ego sum Pastor bonus. Hic tamen, secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque iucunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo antequam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit: Expedit vobis ut ego LITT. CIRC. 1897. ^8

Next

/
Oldalképek
Tartalom