Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 2 Ni\ 25. Themata theo Mogic-a elueubranda. Primus et Secundus Ordo Franciscalis pollet, participes esse volumus, edicimus, ac mandamus. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolieae regula de non concendendis indulgentiis ad instar, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Praesentibus ad qiiinqiienniiim valituris. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Eomae apud S. Petrum sub annullo Piseatoris die VII. Julii MDCCOXOVI. Pontificatus Nostri anno Decimonono. Pro Dno Oard. De Ruggiero. Nicolaus Mari ni, Subst. Nota. Tres indulgentiarum concessiones a Summo Pontiíice Leone XIII. factae sunt Tértio Ordini saeculari S. P. Francisci : 1. per Constitutionem Misericors Bei Filius die 30. Maji 1888 (Acta Ord.Min. ann. 11., p. 89); 2. per Deeretum S. Congregationis Indulgentiarum die 31. Januarii 1893. (Summ. Eccl an. 1893, p. 12)í 3. per Breve Apostolicum modo relatum die ?. Julii 189(>. In prima concessione habentur indulgentiae Tertii Ordinis Franciscalis saecularis propriae. In secunda, Tertiariis Franciscalibus jus tribitum est. ut in illis locis, in quibus desunt ecclesiae Franciscales, lucrari possint indulgentias omnibus Ohristifidelibus easdem ecclesias visitantibus concessas. visítandó ecdesiam parochialem, in qua concessione comprelienditur etiam indulgentia Portiunculae. In tertia concessione, Tertiarii S. P. Francisci participes facti sunt indulgentiarum, quibus primus, et secundus Ordo Franciscalis pollet, inter quas recensentur tum illae quae Stationi SS. Sacramenti sunt adnexae, tum indulgentia plenaria adnexa recitationi Coronae Franciscanae. Ex praefatis concessionibus duae priores sunt perpet-tiae postrema est temporanea, per quinque annos duratura, quibus proinde elapsis. ejusdem confirmatio impetrabitur. Interim probe advertatur, Tertiarios Franciscales tani magnó indulgentiarum thesauro esse nunc ditatos, ut nihil amplius ipsis clesiderandum superesse videatur. Ulud Franciscalibus omnibus, sed Tertiariis praesertim exequendum remanet, ut tanto Pontiíici, Tertii Ordinis gloriae immortali, ex intimo cordis gratias referant, fervidissimisque precibus Deum exorent, ut sapientissimum Ecclesiae Pastorem ad plurimos adliuc servet annos in totius catholicae Ecclesiae bonum, ipsiusque humanae societatis universae utilitatein. (Ex Actis Ordinis Minorum.) Haec excerpta sunt ex folio L'Avvisatore ecclesiastico mensis Novembris 1896. Budapestini. 18. jan. 1897. ^V enerabili et Honorabili Clero Ourato pro anno currente sequentia themata theologica scripto elucubranda propono : SEMESTRI I. I. E Theologia Dogmát ica F und a mentái i : Declarata natura potestatis tam ordinis quam jurisdictionis determinentur, adjecta simul rei probatione, gradus, quibus, spectato jure divino, constat tum hierarchia ordinis tum hierarchia jurisdictionis.