Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 4(5 — interpretationi indulsit, agebatur enim de servis, qui ob ipsorum conditionem peculiarem indulgentiam merebaníur, cum unicum fortasse solatium eis esset SS Missae Sacrificium. Aliud eiusmodi benignitatis argumentum, ratione circumstantiarum habita, anno 1860 suppeditavit S. Inquisitio. Namque licet die 20. Junii responderet Vicario Apostolico cuiusdam regni Sinis adiacentis „desiderium neophytorum bis aut ter in anno SSmam Eucharistiam summere volentium per se non esse urgentissimam causam in casu de quo agitur, id est iterandi missam iuxta facultatem, attamen subiunxit: „sed pensatis omnibus locorum et personarum circumstantiis, relinquendum arbitrio R. P. D. Vicarii Apostoliéi." Ex quibus eruitur, eas causas, quae per se atque proinde multis in locis graves non sunt, graves evadere posse in aliis locis ob circumstantias, quae casum concomitentur. 18. Haec sunt principia, quae prae oculis sunt habita quoad facultatem missam ite­randi, quaeque profecto in eiusdem facultatis exercitio missionum ordinarios tranquillos reddere poterunt. Quamvis autem sapienti ordinariorum missionum arbitrio hac in re deferri soleat, attamen ex hactenus dictis apparet, quanta cautela ipsi uti debeant, cum semper eorum conscientia onerata maneat in legitimo huiusmodi extraordinariae facultatis exercitio. Nihilominus repetere liic iuvabit, quod S. Oongregatio anno 1882 ad episcopum Nicopolita­nuni in Bulgaria rescripsit: Clausulas in Formulis adhibitas intellligendas haud esse in extremo rigore, liabito prae oculis principio, Sedem Apostolicam dictam facultatem conce­dere in bonum spirituálé fidelium, desiderio, ut omnes praeceptum ecclesiasticum adimplere facile possint." 19. Superest nunc de ritu dicere seu de modo quo iterari missa possit. (Remittit ad Bened. XIV. De Miss. sacrif. lib. III. cap. 5. n. 4. S. Concr. Rit. Decr. 16. Sept. 1815 in Ebusit. Instruet. S. Oongreg. Rit. 12 Sept. 1857.) — Ex Secretaria S. Oongreg. Fidei Pro­pagandae propositae die 24. Maii 1870. Budapestini, 15. Mártii 1897. Georgius Arehiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom