Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
vi rí. Conceduntur Induig., occasione 25 Anniv. ab ingressu Sanctissimi in Tertium Ordinem S. Francisci. LEO PP. XIII. JíVd futuram rei memóriám. — Die trigesimo proximi mensis Maii, exeunte feliciter anno quinto et vigesimo ex quo Nos in tertium Ordinem Sancti Francisci adsciti fuimus, Catholici universi singulari pietatis studio permoti, praeeunte Moderatore summo Fratrum Franciscalium, Aloisio a Parma, statuerunt publicas agere Deo gratiarum actiones, quod munere concessuque suo Nos ad lianc aetatem provexerit, atque incolumes sospitesque servaverit. Nos vero grati Deo quam qui maximé, et .Christianoruni pietati respondentes, iis pro Nobis orantibus gratesque agentibus aperiendi coelestes thesauros tali fausto eventu censuimus. Quapropter ad augendam fidelium religionem, animarumque salutem procurandam intenti, omnibus et singulis Christifidelibus in tertium Franciscalium Ordinem inscriptis, qui novendiales supplicationes publicas. si fieri possit, sin minus privatas a die duo et vigesimo ad diem trigesimum mensis Maii inclusive habuerint, ac vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti uno ex novem diebus, cuiusque eorum arbitrio sibi eligendo, aliquod publicum Templum vei Oratórium clevote visitantes, pias ad Deum pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione et S. Matris Ecclesiae exaltatione preces effuderint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus Christifídelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Volumus autem ut praesentium Litterarum transsumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus íides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub Annulo piscatoris die XXIII Februarii MD0CCXCVI1 Pontificatus Nostri Anno Decimonono. Pro Dno Oard. MACCHI. Nicolaus M a r i n i, Substitutus. y\ Budapestini, 15. Mártii. 1897. ' Nr. 1859. Conceduntur Induig. occasione 25. anniv. ab ingressu SSmi Dni in Tertium Ordinem S. Francisci. Romana. Dubia circa Missas de Requie in Oratoriis sepulcreti. Nonnulli Ecclesiarum Rectores sequentia Dubia super legitima interpretatione Decreti Aucto, die 8 Iunii anno nuper elapso 1896 editi, circa Missas privatas de Requie, die et pro die obitus indultas, Sacrae Rituum Congregationi resolvenda humiliter proposuerunt, videlicet: I. Privilégium circa Missas lectas de Requie ex praefato Decreto concessum sacellis sepulcreti, favetne sive Ecclesiae vei Oratorio publico ac principali ipsius sepulcreti, sive aliis Ecclesiis vei Capellis, extra coemeterium, subter quas ad legitimam distantiam alicuius defuncti cadaver quiescit'? II. Missae privatae de Requie, quae sub expressis conditionibus celebrari possunt praesente cadavere, licitaene erunt in quibuslibet Ecclesiis vei Oratoriis sive publicis sive privatis ? Nr. 1360. Dubia circa missas de Requie in Oratoriis sepulcreti. Litt. Circ. a. 1896. nr. 3226. pacr. 137. L1TT. CIRC. 1897. 10