Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

in incassum recidet. Imo dicente S. Bonaventura „Animare debet rectorem ad laboris tole­rantiam, quod non minus meretur in illis, qui deíiciunt. vei modicum proficiunt, quam in his, qui maximé proficiunt Nec Dei operatio in omnibus profiéit ad salutem ipso­rum." 1 7) Laborem tantum et sineerum conamen Deus a nobis exigit. profectum vero labo­ris nostri Ipse pro sanctissima et inscrutabili sua voluntate largitur. „Si dixeris — sic Petrus Blesensis pastores animum despondentes hortatur— „plaga magna est. et curari 11011 potest: scias, quia major est divina misericordia, quani liuniana miseria .... Stabulario dictum est: ,Curam illius habé.' 1 8) Curani habere et non curare praeciperis. Oura ergo et labora;nam, si aegrotum non curaveris, implesti tamen medici vices, si nihil ex contin­gentibus omisisti." 1 0) üt autem zelus noster optatum producat fructum, seu ad aedificationem, non vero ad destructionem populi íidelis cedat; necesse ante omnia est, ut ex solida reruni spiritua­lium coguitione procedat et per prudentiam vere pastoralem dirigatur; ne in nos etiam reprehensio S. Pauli cadat: „Aemulationem Dei habent, sed 11011 secundum scientiam." 2 0) Quum enim zelus animarum per eminentiam opus sit charitatis; necessarium omnino est. ut charitas nostra hoc etiam respectu bene ordinata inveniatur. Unde S. Bernardus in liaec verba Oantici Oanticorum: „Ordinavit in me charitatem/- ­1) lianc ad reni facit observatio­nem: „Ordinavit 111 me charitatem omnino necessarie. Importabilis siquidem absque scien­tia est zelus. Ubi ergo vehemens aemulatio. ibi maximé discretio est necessaria, quae est ordinatio charitatis. Semper quidem zelus absque scientia minus efficax, niinusque utilis invenitur: plerumque autem et perniciosus. Quo igitur zelus fervidior, vehementior spiritus, profusiorque charitas, eo vigilantiori opus scientia est, quae zelum opprimat. spiritum tem­peret, ordinet charitatem." --) Porro prndens et bene ordinata isthaec charitas omnino postulat, ut juxta monitum Apostoli: „Argue obsecra, increpa." 2: i) nos grassantibus vitiis opponamus et vigorem disciplinae christianae in plebe nostra pia severitate conservare studeamus ne per desidem conniventiain alienae culpae nos reos faciamus, aut animarum vulnera nostra negligentia insanabilia reddantur. Nam, dicente S. Innocentio I. papa: ..Error cui 11011 resistitur, appro­batur: et veritas, cum minimé defensatur, opprimitur. Negligere quippe cum possis detur­bare perversos, nihil alind est, quam fovere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui ma­nifesto facinori desinit obviare." 2 4) Ita tamen piam hanc severitatem exerceamus, ut zelus noster nunquam amarus. sed sincera semper mansuetudine sit temperatus. Nam, ut S. Chrysostomus ait: „Zelus veniam negans potius furor est, quam zelus: et admonitio lenitate destituta, invidia quaedam est." 2 5) Ideo, juxta monitum S.Gregorii Magni: „Curandum est. ut rectorem subditis et matrem pietas et patrem exhibeat disciplina: atque inter haec sollicita circumspectione providen­dum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa .... sed inesse debet et juste consolans misericordia et pie saeviens disciplina. Hinc per Saniaritani studium semivivus in stabulum ducitur et vinum atque oleum ejus vulneribus adhibetur, ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Necesse quippe est. ut quisquis sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum foveantur sananda. Miscenda est ergo lenitas cum severitate: faciendum 1 7) De sex alis Seraphim, e. 5. — l s) Luc. 55. — 1 9) De instit. Epise. e. ult. — 2 0) Rom. 10, 2. — Cant 2 4 _ 22) Serm 49 in Can t __ 23) n Thn I y ^ _ 24) r)jst 83 c ElT0 1. — 2 5) Serm. 9. in Gen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom