Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
29 — V. YENERABILES FRATRES FILIIQUE IN OHRÍSTO DILECTISS1MI! Quod olim rex Sodomorura ad Abraham post caedain regis Elainitarum dixerat: ..Da mihi animas, cetera tolle tibi," ') omnium etiam nostrum, quibus animarum cura incumbit, tessera esse debet, si gennini Christi discipuli, veri sacerdotes, fideles animarum pastores non nominari tantum, sed et reipsa esse volumus, prout velle debemus. Nihil certe in tota história Evangelica est, quod magis in oculos insiliat, quam ingens ille et vere divinus amor, quo Ohristus Dominus in his terris degens in animas peccato perditas Suoque sangvine redimendas ferebatur. Tota ejus vita terrestris plurimaque effata clarissimum hujus rei testimonium praebent. Expressis enim verl)is indicat supremam incarnationis suae et passionis eausam fuisse „salvare quod perierat." 2) Quam libenter autem. imo, quam desideranter, semetipsum Divinus Salvator noster propter animarum nostrarum salutem formám servi accipiens exinaniverit, at<|iie huiniliaverit obediens factus usque ad mortem crucis ; í); hoc rursus Ipse de se testatur. dum dicit: .,Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi. ut accendatur? Baptismo antem habeo baptisari et quomodo coarctor usque dum períiciatur?" 4) Et rursus: „Desiderio k í — inquit — ..desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar." s) Ac si aperte dicat: Ego ideo veni in hunc mundum, ut ignem divini amoris in animabus vestris accendam, et nihil magis opto, quam ut coelestis iste ignis, quo laetius ardeat. Prout et summuin desideriuin menm est pro salute animarum vestrarum baptismo sanguinis mei perfundi et pascha mortis meae quantocyus celebrare. Tam ardenter autem Divinus Salvator animas amavit. earnmque salutem zelavit; ut zelum animarum tamquam praecipuum amoris in Se indicinm atque ceu primam et summe necessariam apostolatus conditionem a suis discipulis postulaverit, quo animati iidem, eorumque successores opus salutis animarum usque ad consummationem saeculi continuarent. Quum enim mundo valedicturus singulari solemnitate ter Petrum, an lllum diligeret, interrogasset; post tertiam eiusdem amoris contestationem ei, tamquam rem Sibi gratissimam. animarum curam committit, dicens: „Pasce agnos meos .... pasce oves meas" c)— ..Poterat dicere" — inquit S. Chrvsostomus — „Si me amas, Petre, jejunia exerce, super nudam humum dormi, vigila continenter, injuria pressis patrocinare, orphanis patrem te exhibe; nunc vero praetermissis his omnibus, quidnam ille. ait! Pasce oves meas." 7) Quanto autem conatu apostoli summo divini Magistri sui desiderio satisfacere, atque semet animarum saluti impendere et superimpendere studuerint, luculenter testantur illorum scripta sollicitudinem pastoralem spirantia, porro eorum labores, itineraque pro animarum salute suscepta, tota denique vita, imprimis vero gloriosa mors. Tam praeclaris igitur exemplis illecti et tam salutaribus praeceptis admoniti, Venerabiles Fratres, Filiique in Ohristo dilectissimi, fírmum sit nostrum propositum, ut nosmet omni viriurn nostrarum intentione devoveamus sublimi salvandarum animarum, Christi sanguine redemptarum, muneri; cujus excellentiam S. Dionysius his extollit encomiis: Nr. 841. Eneyclica quadragesimalis de zelo animarum et dispensatio in lege abstinentiae. Gen. 14, 21. — Math. 18. 11. — 3) Philip. 2, 7. — 4) Lne. 13, 49, 50. — 5) Luc. 22, 15. — Joann. 21. 15—17. — ') De sacerd. 1. II. e. 1. LITT. CIRC. 1897. ?