Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 26 — CAPUT X. T)e denunciatione pravorum librorum. 27. Quamvis catholicorum omnium sit, maximé eorum, qui doetrína praevalent, perniciosos libros Episcopis, aut Apostolicae Sedi denunciare; id tamen speciali titulo pertinet ad Nuntios, Delegatos Apostolicos, locorum Ordinarios, atque Rectores Universitatum doctrinae laude florentium. 28. Expedit ut in pravorum librorum denunciatione non solum libri titulus indicetur, sed etiam, quoad fieri potest, causae exponantur ob quas liber censura dignus existimatur. Iis autem ad quos denunciatio defertur, sanctum erit, denunciantium nomina secreta servare. 29. Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros, aliaque scripta noxia in sua Dioecesi edita vei diffusa proscribere, et e manibus íidelium auferre studeant. Ad Apostolicum iudicium ea deferant opera vei scripta, quae subtilius examen exigunt, vei in quibus ad salutarem effectum consequendum, supremae auctoritatis sententia requiri videatur. TITVLVS II. DK CENSURA LIBRORUM. CAPUT I. Be Praelatis Ubrorum censurae praepositis. 80. Penes quos potestas sit sacrorum bibliorum editiones et versiones adprobare vei permittere ex iis liquet, quae supra (n°. 7) statuta sunt. 31. Libros ab Apostolica Sede proscriptos nemo audeat iterum in lucem edere: quod si ex gravi et rationabili causa, singularis aliqua exceptio hac in re admittenda videatur, id nunquam fiet, nisi obtenta prius sacrae Indicis Congregationis licentia, servatisque conditionibus ab ea praescriptis. 32. Quae ad causas Beatificationum et Canonizationum Servorum Dei utcumque pertinent, absque beneplacito Congregationis Sacris Ritibus tuendis praepositae publicari nequeunt. 33. Idein dicendum de Collectionibus Decretorum singularum Romanarum Congregationum : hae nimirum Collectiones edi nequeant, nisi obtenta prius licentia, et servatis conditionibus a moderatoribus uniuscuiusque Congregationis praescriptis. 34. Vicarii et Missionarii Apostoliéi Decreta sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositae de libris edendis fideliter servent. 35. Approbatio librorum, quorum censura praesentium Decretorum vi Apostolicae Sedi vei Romanis Congregationibus non reservatur. pertinet ad Ordinarium loci in quo publici iuris fiunt. 36. Regulares, praeter Episcopi licentiam, meminerint teneri se, sacri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi facultatem a Praelato, cui subiacent, obtinere. (Jtraque autem concessio in principio vei in fine operis imprimatur. 37. Si Auctor Romae degens libruin non in Urbe, sed alibi imprimere velit, praeter approbationem Cardinalis Urbis Vicarii et Magistri Sacri Palatii Apostoliéi, alia non requiritur. CAPUT II. Be censornm officio in praevio librorum examine. 38. Curent Episcopi, quorum muneris est facultatem libros imprimendi concedere, ut eis examinandis spectatae pietatis et doctrinae viros adhibeant, de quorum fide et integri-