Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 21 IV. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIYINA PROVIDENTIA PAPAE XIII CONSTITVTIO APOSTOLICA DE PROHIBITIONE ET CENSVRA LIBRORVM LEO EPISCOPVS SBRVUS SERVORVM DEI AD PERPETVAM REI MEMÓRIÁM. Officiorum ac monerum, quae diligentissime sanctissimeque servari in hoc apostolieo fastigio oportet, hoc caput atque haec summa est. assidue vigilare atque omni ope contendere, ut integritás tídei morumque christianorum ne quid detrimenti capiat. Idque, si unquam alias, maximé est necessarium hoc tempore, cum, effrenatis licentia ingeniis ac moribus, omnis fere doctrina, quam servator hominum Iesus Ohristus tuendain Ecclesiae suae ad salutem generis humáni permisit, in quotidianum vocatur certamen atque discrimen. Quo in certamine variae profecto atque innumerabiles sunt inimieorum calliditates artesque nocendi: secl cum primis est plena periculorum intemperantia scribendi, disseminandique in vulgus quae prave scripta sunt. Nihil enim cogitari potest perniciosius ad inquinandos animos per contemptum religionis perque illecebras multas peccandi. Quainobrem tanti nietuens mali, et incolumitatis fidei ac morum custos et vindex Ecclesia, maturrime intellexit, remedia contra eiusmodi pestem esse sumenda: ob eamque rem id perpetuo studuit, ut homines, quoad in se esset, pravorum librorum lectione, hoc est pessimo veneno, prohiberet. Vehemens hac in re studium beati Pauli viderunt proxima originibus tempóra: similique ratione perspexit sanctorum Patrum vigilantiam, iussa episcoporum. Conciliorum decreta, omnis consequens aetas. Praecipue vero monumenta litterarum testantur, quanta cura diligentiaque in eo evigilaverint romani Pontiíices, ne haereticorum scripta, malo publico, impune serperent. Plena est exemplorum vetustas. Anastasius I scripta Origenis perniciosiora. Innocentius I Pelagii, Leo magnus Manichaeorum opera omnia.gravi edicto damnavere. Oognitae eadem de re sunt litterae clecretaJes de recipiendis et non recipiendis libris, quas Gelasius opportune dedit. Similiter. decursu aetatum, Monotheletarum, Abaelardi, Marsilii Patavini, Wiclefíi et Hussii pestilentes libros, sententia apostolicae Sedis coníixit. Saeculo autem decimo quinto, comperta arte nova libraria, non modo in prave scripta animadversum est, quae lucem aspexissent, sed etiam ne qua eius generis posthac ederentur. caveri coeptum. Atque hanc providentiam non levis aliqua caussa, sed omnino tutela honestatis ac salutis publicae per illud tempus postulabat: propterea quod artem per se optirnam, maximarum utilitatum parentem, christianae gentium humanitati propagandae natam, in instrumentum ingens ruinarum nimis multi celeriter deflexerant. Magnum prave scriptorum maluni, ipsa vulgandi celeritate maius erat ac velocius effectum. Itaque saluberrimo consilio cum Alexander VI, tum Leo X decessores Nostri, certas tulere leges, utique congruentes iis temporibus ac moribus, quae officinatores librarios in ofíicio continerent. Mox graviore exorto turbine, multo vigilantius ac fortius oportuit malarum haereseon prohibere contagia. Idcirco idem Leo X, posteaque Clemens VII gravissime sanxerunt, ne cui legere, neu retinere, Lutheri libros fas esset. Cum vero pro illius aevi infelicitate crevisset praeter modum atque in omnes partes pervasisset perniciosorum librorum impura LITT. CIRO. 1897. g Nr. 731. Sanetissimi Doiuini Nostri L e o n i s, Divina Providentia Papae XIII. Consttutio Apostoliea de Prohibitione et Censura Librorum.