Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897
Index
— 143 — XXXI. VENERABILES FRATRES, FILIIQUE IN CHRISTO DILECTISSIMI! ingularis prorsus divinae Sapientiae, attingentis a íine usque ad finem fortiter et disponentis omnia suaviter, benevolentia prímám proxime futuri anni lucem omnibus quotquot per orbem terrarum dispersi vivunt, Ecclesiae Catholicae filiis auspicatissimam gaudio et laetitia plenam redditura est. Hac enim die Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. raro divinae providentiae munere sexagesimum presbyterii sui anniversarium, seu ut dici amat, missam suam adamantinam celebrabit. Et licet Sanctitas Sua pro innata sibi humilitate omnes hac die publicas solennitates in Urbe aeterna omittenclas esse censuerit: nequaquam tamen certe prohihere voluit, quominus orbis catholicus intimae suae in augustam Ejusdem personam et Petri cathedram dilectionis et fidelitatis testimonia palam etiam redderet et publicas pro omnigena Sanctitatis Suae prosperitate preces ad omnium bonorum largitorem Deum funderet. Faciemus igitur id nos etiam Venerabiles Fratres Filiique dilectissirni, qui iisdem erga Ohristi Vicarium Sedemque Apostolicam amoris, venerationis et obedientiae sensis animamur, quo reliquum orbem catliolicum repleri laeti experimur. His ergo pientissimis sensis meis et Vestris, populique curae nostrae crediti, satisfacere cupio, dum occasione jucundissimae hujus festivitatis sequentia statuo: 1. In sacro sermone sub vesperam festis S. Silvestri in plurimis archidioecesis meae ecclesiis haberi solito populus íidelis appositis verbis edoceatur de laeto crastinae diei festivitatis momento. Ubi vero die S. Silvestri concio non habetur, idem fiat in sacro sermone ipsa novi anni diei habendo. 2. Eodem S. Silvestri die post pulsum Salutationis angelicae vespertinum omnes cunctarum occlesiarum campanae per liorae quadrantem festive sonent. 3. Festő Oircumcisionis Domini missae solemni praemittatur Hymnus Ambrosianus cum versiculis et oratione consuetis. In ipsa missa sub una conclusione sumatur cellecta pro Papa. Post missam vero coram Sanctissimo LITT. CIRO. 1897. m 3 37 Nr. 5401. Soleumitates oceasione Missae acl;iinantina Sanctissirni Domini Nostri Leo n is PP. XIII. institiien<lae.