Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1897

Index

— 185 — Ad I. Affirmative, facto verbo cum SSmo. Ad II. Provisum in primo. Insequenti vero feria Vl-a, die 18 eiusdem mensis et anni, in solita audientia E. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de omnibus SSmo D. N. I). Leoni PP. XIII. relatione idem SSmus Dnus Em. Patrurn resolutionem adprobavit. — Jos Can. MANCINI, S. R. et II. I. Not. Budapestini, 20. Novembris, 1897. I. Instructionis S. Romanae et Universalis Inquisitiönis circa observantiam Apostolicae Constitutionis „Sacramentum Poenitentiae" N. 10. praecipitur ut. antequam contra denuncia­tum procedatur, perspectum exploratumque iudici esse debeat, quod midieres vei viri denuncian­tes sint boni nominis, neque ad accusandum vei inimicitia vei alio Inimano aff'ectu adducti fuerint. II. Praeceptum huiusmodi, uti omnia quae ad huius Supremi Tribunalis procedendi rationem spectant, strictissimi iuris censenclum est, ita ut. eo neglecto, ad ulturiora procedi nequeat. III. Nec sufíicit ut id utcumque, sed omnino necesse est ut certa iudiciali forma iudici innotescat; quod propria dictione: „diligentias circa denunciatum eiusque denuncian­tes peragere" significari in foro S. Officii usus obtinuit. IV. Iamvero cum non semper nec ab omnibus vei tantum post longum tempus, cum nempe testimoniorum receptio difficilis et quandoque impossibilis est, Supremum hoc Tribunal id servari perspexerit, hanc ad rem Instructionem, pro Rmorum Ordinariorum norma, edendam mandavit. V. Orclinarius igitur toties quoties aliquam de infando sollicitationis crimine denun­tiationem acceperit, illico acl diligentias peragendas procedet. Ad quem finem vei per se vei per Sacerdotem a se specialiter delegatum advocabit (separatim scilicet et qua decet circum­spectione) duos testes, quantum fieri poterit, ex coetu ecclesiastico, utcumque vero omni exce­ptione maiores, qui bene noverint tum denunciatum tum omnes et singulos denunciantes, eosque, sub sanctitate iuramenti de veritate (licencia et de Secreto S. Officii servando iudici­aliter interrogabit, testimonium scripto referens, iuxta insequentem formulám ; utriusque vero testimonii atque una simul respectivae denunciationis authenticum exemplum directe tutaque via ad hanc Supremam Oongregationem quamprimum transmittet. VI. Dictum est: „vei per se vei per Sacerdotem a se specialiter delegatum"; nihil enim prohibet quominus, rationabili ex causa, pio alicui docto ac prudenti Sacerdoti id muneris Ordinarius demandare valeat; speciali tamen ei in singulis casibus delegatione impertita, eique antea delato iureiurando de munere fideliter obeundo et de secreto S. Officii servando. VII. Quod si inveniri nequeant duo tantum testes qui noverint una simul denuncia­tum et omnes et singulos denunciantes, plures vocari debent. Tot nempe hoc in casu testes, ut supra, vocancli erunt, quot oportebit ut duplex quoad denunciatum et unumquemque denunciantem habeatur testimonium. VIII. Quoties autem iuramentum de secreto servando et. pro diversis casibus, de veritate dicenda vei de munere fideliter obeundo deferendum sit, iuramentum ipsum semper et ab omnibus, etiam Sacerdotibus, tactis Ss. Bei Evangeliis et non aliter, praestandum érit. In Ordinarii vero potestate erit, siquidem pro rerum, locorum aut personarum adiunctis 34* Nr. 4989. Instructiones quoad diligen­tias adhiben­das in eausis sollicitationis circa denun­ciatum eiusque denunciantes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom