Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

— 2 — ita quidem, ut exceptis Feria VI. in Parasceve et Vigília nativitatis Domini, omnibus aliis diebus, quae eis in publicis diversoriis ad mensam apponuntur, comedere possint. d) Pari ex ratione dispensatos esse volo omnes tabernarios sive caupones, eorumque familias ac domesticos. e) Item servos et ancillas apud familias non catholicas ex rationabili causa famulantes. Quod vero ipsam jejunii, seu unicae refectionis legem attinet, in hac nulla concedi­tur dispensatio sive relaxatio. Omnibus igitur quadragesimae diebus — demtis Dominicis ; omnibus porro feriis quartis, sextis et sabbathis quattuor temporum ; item feriis quartis et sextis Adventus; neonon in vigilis Pentecostes et Nativitatis Domini, festorum item SS. Apostolorum Petri et Pauli, Assumptionis B. V. Mariae, 00. Sanctorum, — nonnisi semel dietim ad satietatem comedere lioet, quod, ut suapte intelligitur, valet etiam de diebus, quibus per dispensationem ad coenam quoque esus carnium conceditur. — Ad ejusmodi vero jejunium, cum unica refectione conjunctum observandum omnes ac singuli tenentur, qui per aetatem (viginti et uno annis minorem, vei sexaginta annis majorem), aegritudinem, virium corporis debilitatem, graves labores, aliasque a Oonfessariis expendendas rationes non excusantur. De dispensationibus supra enumeratis in quavis ecclesia parochiali fideles ad cul­tum divinum congregati edoceri, simulque moneri debebunt, ut S. Sedis Apostolicae indul­gentiam et benignitatem aliquo pietatis opere et aliqua in pauperes eleemosyna rependant. Quae ut in salutem animarum nostrarum cedant, ferventibus Deum exorare precibus non desinam. Dátum BudapestinL Festő Circumcisionis Domini anno salutis millesimo octingen­tesimo nonagesimo sexto. Georgius Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom