Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
quamque ipsani velle se in Petro dixit, tamquam in fundamento, statnere. Expressam non rnodo aedificii, sed etiam regni imaginem gerit Ecclesia: ceteroqui insigne usitatum imperii claves esse, nemo nescit. Quapropter claves regni caelorum cum Iesus dare Petro pollicetur, potestatem et ius in Ecclesiam pollicetur daturum: Filius vero et Patris et sui ipsius cognitionem per totum orbem üli (Petro) disseminare commisit, ac mortali homini omnem in caelo potestatem dedit, dum claves illi traclidit, qui Ecclesiam per totum orbem terrarum extcndit, et caelis firmiorem monstravit l. Concinunt cetera: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Ligandi solvendique translata locutio ius ferendarum legum, item iudicandi vindicandique designat potestatem. Quae quidem potestas tantae amplitudinis virtutisque dicitur fore, ut quaelibet decreta eius rata sit habiturus Deus. Itaque summa est planeque sui iuris, quippe quae nullám habét in terris superiorem gradu, Ecclesiamque totam et quae sunt Ecclesiae commissa, universa complectitur. Prömissum exsolvitur, quo tempore Cliristus Dominus, post anastasim suam, cum ter e Petro, num se diligeret plus quam ceteri, quaesisset, praecipientis in modum ei, Pasce, ait, agnos meos . . . pasce oves meas 2. Nimirum quotquot essent in ovili suo futuri, omnes illi velut pastori committit: Dominus non dubitat, qui intorrogat, non ut disceret, sed ut doceret, quem elevanclus in caelum amoris sui nobis velut vicarium relinquebat . . . Et icleo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur . . . perfectiores ut perfectior gubernaret á. Illa vero sunt pastoris officia et patres, gregi se praebere ducem, eumdemque sospitare salubritate pabulorum, prohibendo pericula, cavendo insidias, tutando a vi: brevi, regendo gubernando. Cum igitur Petrus est gregi christianorum pastor impositus, potestatem accepit gubernandi omnes homines, quorum saluti Iesus Christus profuso sanguine prospexerat: Cur sanguinem effudit ? Ut lias emeret oves, quas Petro et successoribus eius tradidit 4. Quoniamque immutabilis communione fidei christianos omnes oportet esse invicem coniunctos, idcirco suarum virtute precum Christus Dominus impetravit Petro. ut in gerenda potestate numquam fide laberetur: Ego autem rogavi pro te, ut non cleficiat ficles tua 5. Eideiri praeterea mandavit ut, quoties tempóra postularent, ipse impertiret fratribus suis lumen animi et robur: Confirma fratres tuos G. Quem igitur fundamentum Ecclesiae designarat, eumdem esse vult columen fidei: Cui propria auctoritate regnum dabat, indus fidem firmare non poterat, quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit 1 ? Hinc ipse Iesus quaedam nomina, magnarum indicia rerum, quae sibi potestate sunt propria, voluit esse Petro secum participatione communia 8, nimirum ut ex communione titulorum appareret communio potestatis. Ita ipse, qui lapis est angidaris, in quo omnis aedificatio constructa ereseit in templum sanctum in Domino 9, Petrum velut lapidem statuit, quo fúlta esse Ecclesia deberet. Cum audisset „petra es" praeconio nobilitatus est. Quamquam autem petra est, non ut Christus petra, sed ut Petrus petra, Christus enim essentialiter petra inconcussa; Petrus vero per petram. , Nam Iesus dignitates suas largitur, nec exhauritur . . . Sacerdos est, facit sacerdotes . . . petra est, petram facit 1 0. Rex idem Ecclesiae, qui habét clavem Dávid: qui aperit et nemo claudit: 1 S. Ioannes Crysostomus, Honi. LIV, in Matth., n. 2. — 2 Ioan. XXI, 16—17. — 3 S. Ambrosius, Exposit. in Evany. secundum Lucám, lib, X, nn. 175- 176. — 1 S. Ioannes Chrysostomus, Be Sacerdotio, lib. II. — 5 Luc. XXII, 32. — 6 Ibid. — 7 S. Ambrosius, De Fide, lib. IV, n. 56. — ® S. Leo M. sermo IV, cap. 2. — 9 Ephes. II, 21. — 1 0 Horn. de Poenitentia, n. 4 in appendice opp. S. Basilii. LITT. CIRC. 1896. 28