Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896

Index

venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritátem K Et ego rogabo Patron, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis ... 2 lile testimo­nium perhibebit de me : et vos testimonium perhibebitis 3. Hine doctrinam Apostolorum reli­giose accipi sancteque servari perinde imperat ac suarn: Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spemit 4. Quamobrem legati Apostoli a Iesu Ckristo sunt non seeus ac ipse legá­tus a Patre: Sicut misit me Páter, et ego mitto vos 5: propterea quemadmodum dicto audien­tes Christo esse Apostolos ac discipulos oportuit, ita pariter fidem adhibere Apostolis debue­rant, quoscumque ipsi ex manclato divino docuissent. Ergo Apostolorum vei unum repu­diare doctrinae praeceptum pláne non plus Iicuit, quam de ipsius Christi doctrina reiecisse quicquam. — Sane Apostolorum vox, illapso in eos Spiritu sancto, quam latissime insonuit. Quacumque vestigium posuissent, perhibent se ab ipso Iesu legatos. Per quem (lesum Ckri­stum) ciccepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius 6: divinamque eorum legationem passim Deus per prodigia in aperto ponit: Ilii autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cocperante, et sermonem con firmán te 1 sequentibus signis 7. Quem vero sermonem ? eum utique, qui id onme comprehenderet, quod ipsi ex ma­gistro didicissent: palam enim aperteque testantur, nihil se eorum posse, quae viderant quaeque audierant. non loqui. Sed, quod alio loco diximus, non erat eiusmodi munus apostolicum, ut aut cum per­sonis Apostolorum interire posset. aut cum tempore labi, quippe quod et publieum esset et saluti generis humani institutum. Apostolis enim mandavit Iesus Christus ut praedicarent evangelium omni creaturae, et portarent nomen ipsius corarn gentibus et regibus, et ut sibi testes essent usque ad ultimum terrae. Atque in tanti perfunctione muneris adfore se pollici­tus eis est, iclque non ad aliquot vei annos vei aetates, sed in omne tempus. usque ad con­summationeni saeculi. Quam ad rem Hieronymus: Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros et se numquam a cre­dentibus recessurum 8. Quae quidem omnia in solis Apostolis, supremae necessitati ex humana conditione obnoxiis, qui vera esse potuissentErat igitur provisum divinitus ut magisterium a Iesu Christo institutum non iisdem finibus, quibus vita Apostolorum, terminaretur, sed esset perpetuo mansurum. Propagatum revera ac velut in manus de manu traditum vide­mus. Nam consecravere episcopos Apostoli, quique sibi proxime succederent in ministerio verbi, singillatim designavere. — Neque hoc tantum: illud quoque sanxere in successoribus suis, ut et ipsi viros idoneos adlegerent, quos, eadem auctoritate auctos, eidem praeficerent docendi ofíicio et muneri: Tu ergo, fdi mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per multos testes. haec commenda fidelibus Jiominibus, qui idonei erunt et alios docere 9. Qua de caussa sicut Christus a Deo, et Apostoli a Christo, sic episcopi et quotquot Apostolis successere, missi ab Apostolis sunt: Apostoli nobis Evangdii praedicato­res facti sunt a Domino Iesu Clwisto, Iesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo, et Apostoli a Christo, et factum est utrumque ordinatim ex voluntafe Dei . . . Per regiones igi­tur et urbes verbum praedicantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt epi­scopos et diaconos eorum qui oredituri erant .... Constituerunt praedictos. et deinceps ordina­tionem dederunt, ut qtium üli decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent 1 0. 1 loann, XVI, 7—13. — a Ioan. XIV, 16—17. — 3 Ioan. XV, 26—27. — 4 Luc. X, 16.— 6 Ioan. XX, 21. — c Rom. I, 5. — 7 Mare. XVI, 20. — 8 In Matth. lib. IV. cap. 28, v. 20. — 9 n. Tim. n. 1—2. — 1 0 S. Clemens Rom. Epist. I. ad Corinth. eapp. 42, 44.

Next

/
Oldalképek
Tartalom