Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1896
Index
- 109 XXII. URBJS ET ORBJS. Tj t magis devotio erga Deiparam semper Virginem in fidelium cordibus incrementum suscipiat, praesertim vero per efficacissimam sanctissimi Rosarii precationem, in qua mysteria quoque nostrae reparationis recoluntur, SSmus D. N. Pius PP. IX. humillimis precibus tum Vicarii Generális, tum Generális Procuratoris totius Ordinis Patrum Praedicatorum, benigne inclinatus, praevia confirmatione singularum indulgentiarum, quae per gloriösos Praedecessores suos tam sodalibus Confraternitatis sanctissimi Rosarii, quam universis Christiíidelibus Rosarium recitantibus fuerant elargitae, ipsis sodalibus ceterisque íidelibus Rosarium recolentibus novas indulgentias clementer impertitus est: indulsit nempe, ut confratres et consorores cuiuscumque Sodalitatis sanctissimi Rosarii tam canonice erectae quam in posterum canonice erigendae, qui aliquam ecclesiam in sequentibus festivitatibus: Conceptionis scilicet, Nativitatis, Annuntiationis, Visitationis, Purificationis, Praesentationis et Assumptionis B. M. V., itemque in duabus tantum Quadragesimae feriis sextis ad uniuscuiusque libitum eligendis, necnon in Resurrectionis D. N. J. Ch. Dominica, in Ejusdem Ascensionis festő, ac in Dominica Pentecostes devote visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium iuxta mentem Sanctitatis Suae pias ad Deum preces effuderint, indulgentiam plenariam incipiendam a primis Yesperis usque ad occasum solis duodecim praedictorum dieriun consequantur, dummodo iis diebus vere poenitentes confessi, sacraque Communione fuerint refecti. Decem vero annorum totidernque quaclragenarum indulgentiam semel in die lucrifaciendam sodalibus aliisque Christiíidelibus, qui corde saltem contrito tertiam Rosarii partém devote, sive domi, sive in ecclesiis. seu publicis vei privatis oratoriis conjunctim recitaverint. peramanter est elargitus. Iis tandem fidelibus, qui praefatam tertiam Rosarii partém ter saltem in qua 1 ibet hebdomada eodem modo recitare pro more habuerint, indulgentiam plenariam in ultima singulorum mensium Dominica acquirendam. si vere poenitentes, ut supra, confessi ac sacra Synaxi refecti. aliquam ecclesiam, seu publicum oratorium visitaverint, ibique juxta praememoratum finem per aliquod spatium temporis oraverint, benigne concessit. Voluit autem Eadem Sanctitas Sua, ut omnes et singulae praefatae indulgentiae non modo animabus in purgatorio existentibus applicabiles, sed etiam perpetuis futuris temporibus sint valiturae absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Dátum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Indulgentiarum die 12 Maii 1851. F. Card. ASQUINIÜS, Praef. A. COLOMBO, Secret. Coloczae, 5. Julii 1896. Nr. 2889. Indulgentiae proreeitatione ss. rosarii. VALVEN. ET SüLMONEN. Rmus Dnus Tobias Patroni Episcopus Yalven. et Sulmonen., timens ne, sub specie pietatis erga defunctos, sensim subrepant abusus decorem domus Dei temerantes, a Sacra Rituum Congregatione sequentis Dubii solutionem humillime postulavit, nimirum: An deceat in parietibus Ecclesiae vei publici Oratorii suspendere coronas mortuarias ut inibi maneant ? Nr. 2890. Ne suspendantur eoronae raortuariae in parietibus eeelesiae. LITT. CIRC. 1896. 25