Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 76 — magnis atque arcluis, si moclo sint sincero et bono animo suseeptae, adest homini Deus, cuius providentia ab ipsis inceptorum diffícultatibus capit quo magnificentius eluceat. — Ad solatium communis spei haud longe abest ut saeculum condatur tértiam deciraum, postquam missos ex liae Urbe apostolicos viros, quod initio commemoratum est, gens anglica auspi­cato excepit, spretáque vana numinum religione, primitias íidei suae Ohristo Deo consecra­vit. Res quidem, si qua unquam fűit, celebratione et gratiis publioe digna, quippe quae vobis et magnam beneflciorum copiam et amplitudinem nominis per aetates adduxit. Tali autem ex recordatione memoriae utinam id praeeipue bonum sequatur, ut studiosos recti animos cogitatio eapiat et aestimatio iusta de fide; quae non alia maioribus illis vestris tra­dita est, non #lia nunc traditur. Nam Iesus Ghristus heri et hodie, ipse et in saecula, ut Paulus praedicavit apostolus 1; qui peropportune vos etiam hortatur ut memores sitis patrum vestrorum, qui vobis locuti sünt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversatio­nis, imitamini fidem Socios adiutoresque in causa tanta catholicos Angliáé, quorum exploratissima est Nobis íides et pietas, praeeipue aclvocamus. Qui sacrae precationis digni­tatem virtutemque frugiferam sedulo apud se perpendentes, nihil dubium quin certare velint ut inde suis omiii ope succurrant, eisque et sibi demereantur Dei clementiam. Nam ut quis sua causá oret, cogit sane necessitas; ut oret aliorum causa, studium hortatur fraternum : facile autem apparet plus quidem gratiae habituram esse apud Deum precem, non quam transmittat Jiecessitas, sed quam caritas fraternitatis commendet. Id certe christiani ab Ec­clesiae usque primordiis alacres praestiterunt. In eo potissimum quod attinet ad íidei donum, praeclara sunt ad imitationem quae antiquitas tradidit; quemadmodum illi cognatis, amicis, principibus, civibus suis intlammato studio postularent a Deo mentem obedientem in chri­stianam fidem 3. — Coniunctá in re accedit aliud quod Nos habét sollicitos. Est enim com­pertum Nobis, non deesse istic qui nomen catholicum teneant ii quidem, re vero et profes­sione non ita, ut aequum est, probare curent; maximé vero, in amplis primariisque urbibus, ingenti numero esse homines qui religionis christianae ne ulla quidem elementa hauserint, quique non modo nullum Deo adhibeant cultum, sed in caeca ignoratione iustitiae bonitatis­que eius versentur. In hac item calamitate orandus, exorandus est Deus: velit ille, qui potest unus, aptas curationi monstrare vias, velit eorum animos viresque sustinere qui in ea ipsa causa iam desudant, velit mittere operarios in messem suam. — Quod Nos deprecandi offi­cium quum in Őliis Nostris urgemus, eosdem pariter debemus velle admonitos, ut ne quid de se desiderari ullo modo sinant quod iinpetrationis fructum efíiciat, habeantque propemo­dum sibi quae Corinthiis edixit Apostolus: Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et Ecclesiae Dei i. Nam, praeter virtutes animi, quas ipsa precatio in primis postulat, eam comitentur necesse est actiones et exempla christianae professioni consentanea. Integritatis exempla et iustitiae, miserationis in egenos et poenitentiae, concordiae domesticae et vere­cundiae legum, optimae sunt orantium commendationes. Qui sancte colunt et perficiunt prae­cepta Christi, eorum scilicet votis divina liberalitas occurrit, secundum illud promissum: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis 5. — Id autem est quod in praesentia, consociata Nobiseum prece, singulariter a Deo velitis hortamur, ut detur vobis cives concordes fratresque in complexum perfectae caritatis excipere. 1 Hebr. XIII, 8. — 2 Ib. 7. — 3 S. Aug. de dotio persev. XXIII, 63. — 4 I. Cor. X, 82. — 5 Ioan, XV, 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom