Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 71 — XV. LEO PP. XIII. AD ANGLOS KEGNÜM CHRISTI IN FIDEI UNITATE QUAERENTES SALUTEM ET PACEJI IN HOMIXO. /\ mantissimae voluntatis signiíicationem sibi quoque a Nobis habeat gens Anglorum illustris. — Eam quidem allocuti comrauniter sumus, datá non multo antehac epistola apostoliea ad principes et populos universos: verumtamen ut id propriis litteris efficeremus, iam Nobis admodum in desiderio resederat. Desiderium alebat ille quo semper fuimus animo propenso in nationem vestram, cuius res a vetustate praeolaras christiani fasti loquuntur: eaque amplius movebant quae non infrequenti cum popularibus vestris sennone acceperamus, tum de observantia Anglorum in Nos humanissima, tum praecipue de calescentibus istic animorum studiis in eo, ut pacem sempiternamque salutem per íidei unitatem requirant. — Testis autem est Deus quam incensam foveamus spem, posse operám Nostram afferre aliquid adsummum christianae unitatis negotium in Anglia tuendum et procurandum: Deoque, benignissimo conservatori vitae, habemus gratiam, qui, ut istud etiam contendereinus, hoc nobis aetatis incolumitatisque concesserit. Quoniam vero optati exitus expectationem nullá in re magis quam in admirabili gratiae eius virtute collocamus, in id ipsum propterea appellare Anglos, quotquot gloriantur christiano nornine, meditato consilio decrevimus. Atque eos invitamento et alloquio cohortari aggredimur, ut parite* erigant ad Deum et intendant fiduciam, opemque ab illo, tantae rei maximé necessariam, assiduitate sanctarum precum implorent. Caritati in vos providentiaeque Nostrae facta Pontiöcum decessorum praelucent, in primis Oregoni Magni; cuius quidem insignia de religione ac de humanitate promerita, iure in gente vestra singulari quodam nomine collaudantur. Quum enim pro convertendis Anglis Saxonibus, quemadmodum in monachatu proposnerat, assiduis cogitationum flucübus urgeretur 1, si apostolicos in eis labores praesens quidem obire, ad ampliora destinante Deo, non potuit, mirum sane quo ille animo, qua constantia grandé propositum institit períiciendumque curavit. Nam ex ipsa monachorum familia, quam dorni suae ad omnem doctrinam et sanctimoniam eximie formaverat, illuc delectam manum, beati Augustini ductu, alacer mittit, contra miseram superstitionem nuncios evangelicae sapientiae, gratiae, mansuetudinis. Ooepta porro sua nullis humanis subnixa praesidiis, et spem per difficultates crescentem, plena tandem videt et cumulata. — Cuius eventum rei eidem Augustino per litteras nuncianti, triumphans ipse gaudio ea rescripsit: Glória in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: glória Christo .... cuius morte vivimus : cuius infirmitate roboramur, cuius amore in Britannia fratres quaerimus quos ignorabamus, cuius munere quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corcle fidelium fuerit exorta, quod gens Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua Fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est: quod mente integerrima iam calcat idola, quibus prius vesano timore subiacebat 2 ? Idemque Ethelberto regi Oantii et Bertae reginae 1 Ioann. Diac. in vita eius II, 33. — 2 Epist. XI, 28, ál. IX. 58. LITT. CIRC. 1895. 18 Nr. 1948. Epistola Apostolica Sanctissimi Domini Nostvi Leonis Papae XIII. ad Anglos.