Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

65 — XIII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIYINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOGüTIO IIA HIT A IN CONSISTORIO DIE XVIII. MÁRTII MDCCCXOV. AD S. R, E. OARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. v' enerabiles Fratres — In litteris Nostris ad Venerabiles Fratres Hungáriáé Episcopos sernel atque iterum missis, cum prospiceret animus quid illic temporum cursus afferre catholico nomini videretur, non obscure signiflcavimus futurorum incommodorum sollici­tam expectationem. Revera coepere, quae metuebamus, opinione citius erumpere. — Facile coniicitis quorsum Nostra pertineat oratio: ad ea nimirum, quae haud ita pridem piacúit de coniugiis in Hungaria decernere. Ratum lege matrimonium, quod civile vocant: permissa divortiorum facidtas: iussum, nuptias inire more catholico licere, sed civili ritu antea perfunctis. Omnia profecto, ut debuerant, experti ac periclitati Episcopi sunt ut ab Ecclesia, a civitate tantum mali defenderent: elaboravit eodem proposito cum Episcopis Clerus; sedu­lam dedere operám quotquot ex utroque legiunlatorum ordine salvam volunt acceptam ab avis et maioribus fidem. Quibus tamen omnibus frustra insumptus est pro caussa iustissima sanctissimaque labor: plus ii valuere, qui civicos profanare móres, remque Hungaricam in anfractus compellere rerum novarum iamdiu connituntur. Atqui vereri religionem oportebat, cui maximé íirmitudinem imperii gloriamque nominis Hungaria debet: pro qua toties adversus immanes hostium impetus memorabili virtute dimicavit: quam ipsam, per summa saepe discrimina inviolate servatam, hodieque multo maxima pars stúdiósé et constanter, ut praestantissimum bonorum, tuetur. Haudquaquam in animo est, nec ceteroqui necessarium, plura eloqui quo appareat cuiusmodi eae leges sint, quas modo memoravimus, quasque variis temporibus easdem romani Pontitices decessores Nostri, ut veritas postulabat, praeiudicavere, praesertim qui a Nosmetipsi istud de matrimonio christiano argumentum, ex perpetua atque incommutabili Ecclesiae doctrina, alio loco pertractavimus. Nihilominus rem omnino tacitam relinquere, salvo ofíicio non possumus. Videant, qui maximé debent, illud quam sit calamitosum iustitiaque alienum, formám ineundi matrimonii catholicae genti praescribere, centies Eccle­siae iudicio damnatam. Quas res coniugia pariunt in genere civili, de iis rectum est cogno­scere ac decernere, qui praesunt reipublicae: contra de ipso statuere maritali vinculo, mu­neris Ecclesiae est: propterea quod Ohristus Dominus eam Ecclesiae suae contulit potesta­tem, cum nuptias ex ofíicio naturae naturalique contractu in Sacramenta transtulisset. Vix autem attinet christianum dogma recordari de ipsius unitate et perpetuitate coniugii: quibus sublatis, fundamentum illud praecipuum tollitur, in quo familiam civitatemque christianam restitutor ac perfector utriusque Iesus Ohristus iussit consistere. Oui quidem voluntati divi­nae, nulli hominum licet impune repugnare. Ad istiusmodi caussas molestiae atque aegritudinis adlatas foris, illae accedunt quae circumsident domi. Ne persequamur hoc loco singulas, unum illud cogitate quale fuerit, destinatos per Italiam episcopos magnó numero sedibus suis prohibitos, dilata in dieni ex die litterarum apostolicarum, ut loquuntur, executione. Quod huc pláne recidit, intercipere cur­sum apostolicae auctoritatis, impedire ius proprium ac nativum romani Pontiíicis, cuius pro­Nr. 1541. Alloeutio San­ctissimi Domi­ni Nostri Leo­nis Papae XIII. habita in Consist. die 18-a Mártii. LITT. CIRC. 189.Ö. 16

Next

/
Oldalképek
Tartalom