Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
ORBIS. Quo subsidia caelitus multiplicentur, dum ab infensissimis christianae religionis hostibus bellum quoque instauratur in nosocomia, ecclesiastieae auctoritati iam subducta, omnique spirituali solamine fere orbata ; Rmus P. Ioannes Maria Alfieri, Prior Generalis Ord. S. Ioannis de Deo, praeeuntibus non paucis quum Emis Patribus, tum Rmis Sacrorum Antistitibus, consecutus est, ut, per Litteras Apostolicas in forma Brevis diei 22. lunii 1886., Sanctus Joannes de Deo, misericordiä erga pauperes aegrotos vere insignis, omnium Hospitalium et Infirmorum una cum S. Camillo de Lellis. caelestis Patrónus declaratus et constitutus fuerit. Nuper autem piis Fratrum ipsius Ordinis votis satisfacturus Parentis sui honorem et gloriam in orbe adaugeri cupientium, Rmus Pater Cassianus Maria Gasser hodiernus Prior Generalis Ordinis memorati Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papain XIII. iteratis precibus rogavit, ut tantum caritatis heroem praeclaro eiusmodi Patroni titulo tam in Officio quam in Martyrologio cohonestandum deeernere dignaretur. Cum igitur respectivae additiones tum sextae Lectioni, tum Martyrologio Romano inserendae, ab Emo Cardinali Lucido Maria Parocchi Episcopo Albanensi, Relatore, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis ad Vaticanum subsignata die coadunatis, ut approbaretur, propositae fuerint; Emi ac Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, audito R. P. D. Augustino Caprara S. Fidei Promotore, ita rescribere censuerunt : Pro gratia et ad Emum Ponentem cum Promotore Fidei Die X. Iulii MD0CCX0IV. Harum itaque additionum revisione per eundem Emum ac Rrnum Dnum Cardinalem una cum eodem Promotore S. Fidei rite peracta, atque a ine infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefeoto facta Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. de liisee omnibus relatione, Sanctitas Sua sententiam eiusdem Sacrae Congregationis ratam liabens, eiusmodi additamenta, prouti huic praeiacent Decreto, tum Breviario tum Martyrologio Romano inseri iussit. Die XXIII. iisdern mense et anno. C. Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praefectus, ALOISIUS TRIPEPI, S. R, C. Secretarius, L. f S. Budapestini, die 25-a Februarii, 1895. S. Off., 26. Aug. 1891. 1. An Imagines Sacri Cordis Jesu, solum Cor exhibentes absque reliquo corpore, tuto dispensari possint ? 2. An Romae approbatae sint ? 3. An removendae sint a fidelium domibus, ubi venerationis sunt objectum? R. Ad 1, 2 et 3: Imaginem SSmi Cordis D. N. J, C. de qua agitur, privata ex devotione permitti, dummodo in altaribus publicae venerationi colenda non exponatur. Budapestini, die 19-a Februarii, 1895. De eret um. — In Ecclesiis vei Oratoriis publicis illae tantum recitentur Litaniae, quae habentur in Breviario, aut in rec. edit. Bit. Bom. a S. S. adprobatis. — In Sacra Rituum Congregatione duo insequentia dubia excitata fueruut, nimirum. I. Quaenam Litaniae publice recitari valeant in Ecclesiis, vel Oratoriis publicis, vi Constitutionis dementis Papae VIII. et Decretorum, quae ab illius Successoribus Pontificibus promulgata fuere ? Nr. 1168. De imaginibus SSmi Cordis Jesu. Nr. 1169. De Litaniis in ecclesiis vel publicis oratoriis recitandis.