Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 1(5 Ad consequendam sanctitatem duo iraprirnis requiruntur, nempe aversio idest ódium peccati et unió cum Deo, seu amor Dei. Haec autem sine orationis exercitio comparari nequaquam possunt. Ad ódium enim peccati ejusque horroréin in nobis excitandum, necesse est cognoscere illius deformitatem et turpitudinem, necesse est mente assequi ejus malitiam, hujusque immensam magnitudinem. Ad hoc autem requiritur, ut peccatum attenta mente consideremus. ad ejus naturam, proprietates, causas et effectus reflectamus, ut nobis ad mentem revocemus. quanto odio Deus peccatum detestetur, quanta mala — tam spiritualia, quam temporalia — illud inseparabiliter comitentur, quam horrendae poenae illud sequan­tur, quarum neque aeterna duratio ad illud expiandum sufficit. Harum autem et similium veritatum seria et attenta consideratio indeque resultantium atfectuum fervens excitatio quid aliud est. quam oratio ? Oratio utique mentalis, quae non minus quam vocalis. in supra citatis S. Scripturae et SS. Patrum effatis nobis commendatur, immo quae necessario cum hac posteriori conjungenda est. ut haec recte et fructuose exerceri possit. Ut porro ad Dei aestimationem et amorem excitemur, intimamque cum Illo conjunctionem affectemus, nonne Illius infinitam perfectionem, misericordiam et bonitatem attenta mente et pio corde revolvere debemus ? Ast frequenter de Deo cogitare, semet in Illius praesentia collocare et cor suum per pia suspiria saepe ad Demn elevare idem est, ac assidue orare; sunt enim hae maxi­nme ordinariae occupationes animae orationi deditae. Hinc est, quod ss. patres — ut supra vidimus — orationem Deitatis scalam adpellent .Per orationem enim anima nostra continuo ad Deum ascendit, familiare cum Illo colloquium fovet et intirno amoris vinculo Ilii conjun­gitur. „Orationis enim exercitatio" — ut pulchre S. Joannes Olimacus dicit—„Deiamatores arguit." 8 7) Illud etiam considerandum nos sine oratione in virtutibus — quarum exercitium item»ad perfectionis essentiam pertinet— nullum profectum facere posse. Oratio enim — ut supra audivimus — virtutum mater et scaturigo est. Neque minőre jure earundem consum­matio et complementum dici potest. Nam, ut Gassianus monet: 3 8) „Virtutes absque oratio­„nis assiduitate non possunt compleri." Atque dicente S. Bonaventura: „Frustra profectus „virtutum sine oratione speratur." 3 !') Manifeste igitur ex his patet essentiales sanctitatis conditiones, ódium nempe peccati, amorem Dei et virtutum exercitium, adeoque ipsam sanctitatem, ad quam ut christiani etiam obligati sumus, sine orationis studio comparari non posse. Ast aeque certum est easdeiu sanctitatis conditiones, ipsamque proinde sanctitatem, per orationis exercitium summopere faciles nobis reddi. Dicit enim propheta: „Ooncaluit cor „meum intra me et in meditatione mea exardescit ignis." 4 0) Repente igitur, sicut incendium, per meditationem exardescit in nobis Hámmá amoris in Deum et virtutem, calor item odii et aversionis in peccatum. Quod etiam S. Laurentius Justiniani confirmat dicens: ..Ex mun­„da oratione ignis accenditur, fugatur tentatio, abscedit tristitia. renovatur sensus. virtus „debilitata reparatur, excitatur fervor, fugatur tepor, vitiorum rubigo consumitur, coelestiuin ,, desideriorum scintillae emicant, et divini amoris flamma succrescit." 4 I) Si igitur jam qua christiani ad orationis studium obligati sumus, a fortiori haec obli­gatio nobis tamquam Dei ministris et Christi sacerdotibus incumbit, utpote, qui per excel­lentiam status nostri ad majoréin prae ceteris christianis sanctitatis gradum obstringimur. 3 7) Grad. 28. — 8 8) Oollat. !>. c. 2. — :i 9) Speeul. discipl. — 4 0) Psal. 38, 4. — i l) De casto conriub. c. 22, n. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom