Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

14 — „eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis piatearum stantes orare, ut „videantur ab hominibus." '") Quartam, ut quoad successum orationis nos cum plena fidu­cia divinae providentiae et voluntati resignemus: „Orantes autem nolite multum loqui „scit enim Páter vester quid opus sit vobis antequam petatis eum." ") Quintam, ut cum perseverantia oremus, sicut hoc e parabola de amico nocturno tempore panem petente et perseveranter pulsante disciinus. , 2) Et tandem, ut recta, Deo placentia petamus, seu ut praecipue ea, quae ad Dei glóriám et animae nostrae salutem conducunt m^cibus flagite­rnus, pro indigentiis autem corporalibus. nonnisi quatenus maximé necessaria, neque divi­nae voluntati adversa sunt, oremus; prout hoc in pulcherrima et vere divina oratione Do­minica contineri cernimus, quam divinus Salvator noster tamquam rectae orationis para­digma nobis proposuit, dicens: ..Sic ergo orabitis etc." 1; !) — Ast neque verbis tantum et praeceptis Christus Dominus haec omnia nobis inculcat, sed prout optimum et sapientissi­nium Magistrum decet, clarissimo etiam exemplo suo ob oculos nostros ponit. — Quam fre­(|iiens, quam assiduus, quam compositus et perseverans Christus in oratione fuerit, quant­opere orans solitudinem quaesierit, quanta humilitate, quanta fiducia et voluntatis suae hu­manae resignatione, quanto gloriae divinae promovendae zelo, quamve ferventi in discipulos ac ipsos etiam inimicos suos charitate Patrem suum coelestem oraverit. plurima ss. evan­geliorum loca clarissime monstrant. Divini Magistri vestigia tum verbo tum facto presse­runt etiam apostoli. „Orate pro in vicém, ut salvemini. multum enim valet deprecatio justi „assidua," monet S. Jacobus. 1 4) „Sine intermissione orate"; , 5) „Galeam salutis assumite ,,et gladium spiritus (quod est verbum Dei) per omnera orationem et obsecrationem orantes „omni tempore in spiritu"; 1 G) „Orationi instate vigilantes" ; 1 7) „Obsecro igitur primum „omnium fleri obsecrationes, orationes, gratiarum actiones, pro oinnibus hominibus, pro ..regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt." l s) hortatur gentium apostolus. „Vigilate in „orationibus," praecipit princeps apostolorum. 1 9) Petitis et non accipitis, eo quod male „petatis," 2( 1) reprehendit idem S. Jacobus. Et quod verbo docent, hoc facto exercent sancti Christi discipuli. „Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro „vobis orantes" et iterum: „non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini „agnitione voluntatis ejus", seribit S. Paulus ad Colossenses. 2 1) „Gratias agimus Deo sem­„per pro omnibus vobis, memóriám vestri facientes in orationibus nostris sine intermis­„sione". 2 2) ita idem sanctus apostolus Thessalionicenses salutat. Et liber Actuum Aposto­lorum plurima continet testimonia de assiduis apostolorum orationibus. SS. Patres et seriptores ecclesiastici pláne infiniti sunt in orationis. commendatione. Et ut de nube illorum paucos tantum commemoremus : S. Ambrosius orationem vocat bonum scutum, 2 S) quo omnia adversarii ignita spicula repelluntur. S. Augustinus: omnium morborum antidotum; 2 4) Deitatis scalam, grandé mysterium, sanctoruni virtutum cohimnam. S. Isidorus: remedium ejus qui vitiorum tentamentis exaestuat. S. Gregorius Nyssenus: Belli tropaeum; pudicitiae praesidium atque tufá­mén ; virginitatis sigillumejusdem cum angelis honoris conditionem; 2 7) Chori virtutum , 0) Math. 6, 5. — ») Math. 0. ?. — '») Luo. 11, 5—10. — , s) jMsth. ü, 8. sqq. — u) Jac. 5. 16. 17. — 1 5j 1. Thess. 5, 17. — '«) Eph. 6, 17. 18.— I 7) Coioss. 4, 2. — ' s) 1. Tini. 2, 1. 2. — ") 1. Petr. 4, 7. — 2») Jac. 4, 3. — 2 1) Coloss. 1, 8. 9. — 2 2) 1. Thess. 1, 2. — 2 3) In obitu Valentin, n. 32. — 2 4) Serm. 226. de temp. — 2 5) Serm. 22. ad fratr. erem. — 2 UJ Lib. III. Sentéritiarum, c. 7. — 2 7) De oratione, orat. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom