Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
XXXIII. Non solura crucibus sed etiam numismatibus, statuis et aliis objectis ex tactu locorum Sanctorum in Terra Sancta adnexae sunt indulgentiae : B e a t i s s i m e Fater! Fr. Raphaél ab Aureliaco, Procurator Generális Ordinis Minorum, ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus, sequentia exponit : Summus Pontifex Innocentius XT. s.m. Constit. Uiygeniti die 28. Januarii 1688 plures indulgentias adnectere dignatus est crucibus, coronis aut rosariis, quae loco Terrae Sanctae, sacrasque reliquias ibi existentes, tetigerint. In hac tamen benigna concessione non inveniuntur comprehensa aliqua pia objecta, ut numismata, statuae etc., quorum usus apud Christi fideles, qui Palaestinam incolunt, vei peregrinationis gratia ad eam se conferunt, frequentissimus est. ea praecipue de causa, quod ex tactu Locorum Sanctorum, ditata putent praefata objecta tliesauro indulgentiarum. Id praesertim accidit de simulacris seu statuis Pueri Jesu, quae in Bethlehem continuo afferuntur vei mittuntur, ut locum Nativitatis divini Salvatoris tangant. Ut igitur fidelium devotioni fiat satis, neve in falsa persuasione quoad lucrum indulgentiarum amplius sint, humilis Orator Sanctitatem Tuam exorat. ut eaedem indulgentiae, quae coronis, crucifixis jam concessae sunt, concedantur etiam numismatibus, statuis, aliisque piis objectis, quae dicta Loca Sancta tetigerint. Quam gratiam etc. S. Congr. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, utendo facultatibus a Sanctissimo Domino Nostro Leone PP. XIII. sibi specialiter tributis, benigne annuit pro gratia juxta preces, ita ut non cruces tantum, aut coronae, rosaria prouti huc usque, verum etiam numismata, parvae statuae, aliaque pia devotionis objecta, quae Terrae Sanctae loca aut reliquias ibidem ditata existentes tetigerint, in posterum maneant Indulgentiis juxta tenorem et formám Oonstitutionis S. M. Innocentii XI., quae incipit Unigeniti, data sub die 80. Januarii 1688. Praesenti in Perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscunque non obstantibus. Dátum Romae ex Secretaria ejusdem S. Oongregationis, die 18. Augusti 1895. — L. Card. Bonaparte, f A. Archiep. Nicopolit., Secret. Budapestini, die 26-a Decembris, 1895. Nr. 5185. Decretum S. Congreg. eirca indulgentias ex taetu locorum Sanctorum in Terra Sancta numismatibus etc. adnexas. E S. CONGREGATIONE INDULGENTIARUM. Conceditur indulgentia. Fr. Thomas Tinti Prior Ven. Conventus s. Mariae Novellae Ord. Praed. Florentiis, Sanctitatem Vestram exorat, ut tum ad omnes Fideles ante vei post SS. Communionem, tum ad omnes sacerdotes, ante vei post missae celebrationem, recitaturos infrascriptum Eucharisticum Rytlimum S. Thomae Aquinatis, extendatur Indulgentia centum dierum. ET DEUS Rythmus Adoro Te devote, etc. Die 15 Junii 1895. LITT. CIRC. 1895. 41 Nr. 5159. Indulgentiae 100 dierum recitantibus sacerdotibus hymnum „Adoro te devote."