Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 148 — triduanis diebus praecedentibus supplicationis solemnibus adfuerint, secus rite Parochialem propriam cuiusque ecclesiam devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iisdern vero fidelibus saltem corde contritis, quo die novemdialibus vei triduanis hisce precibus intererint, biscentum dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes ac singulas indulgentias, peccatorum remissiones et poenitentiarum relaxationes etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suífragii applicari posse indulgemus. Praesentibus hac vice tantum valituris. Yolumus autem ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus. si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIV Septembris MDCOOXCV — Pontificatus Nostri anno decimo octavo L. f S. Pro Dno Card. DE RUGGrIERO Nicolaus Marini sub. II. Rmus Dom. Dom. Valerianus Sebastiani ex Praelatis Romanis, qui Comitatui praeest pro festis iubilaribus S. Ioseph Ecclesiae catholicae Patroni in Urbe instituto, a Summo Pontifice Leone XIII benedicto, sub protectione et directione Emi Card. Parocchi Sanctitatis Suae vices agentis, ab Eadem Sanctitate Sua humiliter postulavit: ut Dominica tertia Adventus vertentis anni, quinto ac vicesimo redeunte, a primo quo inclitus Patriarcha totius catholici Orbis deciaratus fűit Patrónus, solemnia Missarum in illius honorem decantari possent in omnibus Ecclesiis, in quibus antea aliqua praemittatur per analogas preces praeparatio. Haec autem consistit in aliquibus piis exercitiis, aut per septem hebdomadas continuatis in singulis quartis feriis unicuiusque hebdomadae, aut per sacrum novendiale, aut saltem per solemne triduum. Petiit insuper praedictus Orator, ut in omnibus Missis privatis, quae in omnibus singulisque Ecclesiis celebrantur, fieri possit eadem Dominica s. dicti Patroni commemoratio. Supplici libello sequenti Decreto responsum est: URBIS ET ORBIS. SSmus Dominus Noster, has preces ab infrascripto Sacrorum Rituum Oongnis Secretario relatas, et amplissimo commendatio> i :3 ofíicio Emi et Ríni Domini Oardinalis in Urbe Vicarii communitas perainanter rxcipiens, benigne indulgere dignatus est: I. Ut Dominica tertia sacri Adventus, hoc anno tantum in cunctis Urbis et Orbis Ecclesiis, ubi pia exercitia in prcúbus enuntiata peragentur, unica Missa votiva solemnis de Patrocinio S. Joseph, Deip&iiae Virginis Sponsi, cum Glória et Credo cantari valeat; dummodo non occurat Duplex primae classis, neque omittatur Missa Oonventualis aut Parocliialis, Ofíicio diei respondens, ubi onus adsit eain celebrandi. II. Ut memorata Dominica in singulis Missis lectis ubique terrarum, non occurrente duplici primae classis, addatur Commemoratio eiusdein S. Ioseph per orationes ex Missa Patrocinii desumptas, servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. — Die 12. Augusti, 1895. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. AloisiusTripepi, Secret. L.fS. Budapestini, die 14-a Novembris, 1895. GeOrglUS Archi-Episcopus.