Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895
Index
— 141 — salubriter permoveatur pravique reformentur móres. Hi nimirum non advertunt, conciones quidem morales omnibus, polemicas vero collationes plerumque paucis prodesse ; atque hos ipsos paucos, si aecuratius fuerint bonis moribus instructi, seu si diligentius adiuti, quo maiori castitate, animi demissione, atque obedientia erga Ecclesiae auctoritatem praediti sint, id unum sufficeret, ut mentem innumeris contra fidem erroribus immunéin, et ad veritatis lucem suscipiendam paratiorem haberent, errores enim circa Religionem, praesertim inter catholicos populos, magis ab effrenatis animi cupiditatibus, quam a quibusvis mentis aberrationibus plerumque originem ducunt ; iuxta quod scriptum est: De cordeexeunt cogitationes malae...blasphemiae... 1) et in Psalmo : 2) Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. „In cor de suo, inquit regius Psaltes (sapienter hic adnotat S. Augustinus), non vero in mente sna." 4. Nec vero ideo collationum polemicarum usum damnandum existimamus, quae si recte perflciantur, et ipsae admodum utiles, imo etiam necessariae, tot inter errores contra Religionem quoque sparsos, quandoque esse possunt. Sed omnino a christianis suggcstibus vaniloquia illa arcenda sunt, quae, de theoreticis potius rebus, quam practicis, pertractant; de civilibus potius quam religiosis, maioris videlicet spéciéi, quam fructus ; quae proinde ephemeridum palaestris, aulisque academicis apta forte erunt ; at vero a loco sancto prorsus absona. Quod vero ad illas polemicas collationes attinet, quae Religionis ab adversariorum impugnationibus defensionem spectant, sunt eae quidem indentidem necessariae, at cuiusvis humeri onus non sunt, sed solummodo robustiorum. Imo ipsi maximé strenui oratores magna debent prudentia uti ; huiusmodi enim a p o 1 o g i a e in iis tantummodo locis, iisque temporibus, atque iis auditoribus faciendae sunt, qui vere illis egeant, et a quibus aliquod spirituálé emolumentum reipsa sperari possit ; cuius rei judices maximé omnium competentes, locorum quorumlibet Episcopos esse manifeste patet. Has vero apologias ea decet ratione fieri, ut earum demonstratio in doctrina sacra potius, quam in humanis seu naturalibus argumentis, solidissime fundetur ; tali demum sapientia ac perspicuitate elaborari. ut periculum evitetur, ne in quorumdam auditorum mentibus altius deíixi errores inhaereant, quam oppositae veritates, magisque percellant animos obiecta, quam responsa. Praesertim vero cavendum est, ne frequentior, quam par est, harum collationum usus aestimationi noceat et desiderio moralium concionum, quasi vero istae inferioris ordinis ac minoris momenti sint, quam polemicae, ac proinde praedicatorum et auditorum vulgo relinquendae ; dum contra omnino constat, moralem praedicationem fidelium universitati longe maximé necessariam esse, nec nobilitate a polemica vinci ; ac proinde etiam valentiores et celebriores oratores in auditorum conspectu quantumlibet electissimo ac frequentissimo lianc deberent, saltem aliquando, sincero zelo exercere. Quod nisi fiat, frequentes isti auditores semper de erroribus disserere audient, qui saepe numero in iis, qui intersunt, nequaquam reperiuntur ; nunquam vero de culpis vitiisque, quae in hisce potius auditoribus, quam fortasse in aliis, profecto vulgaribus, abundare solent. 5. At vero si plerique in thematum tractandorum selectione abusus deflentur, plerique alii et quidem haud minus graves, sunt in ipsa thematum tractatione ]) Matth. 15, 19. — 2) 13., 1. 33*