Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 124 — dissidentes probare animura, quam si eis ad bonum recuperandum unum omnium maximum enixe subveniant. Quae vere christiana fraternitatis affeetio. in omni vigens Ecclesiae memó­ria. praecipuam virtutem consuevit petere exDeipara, tamquam fautrice optima pacis et uni­tatis. Eam sanctus Germanus constantinopolitanus his vocibus orabat: Christianorum me­mentó, qui servi tui sunt: omnium preces commenda, spes omnium adiuva; tu fidem solida, tu ecclesias in unum coniunge 1. Sic adhuc est Graecorum ad eam obtestatio: 0 purissima cui dátum accedere ad Filium tuum nullo metu repulsae, tu eum exora: o sanctissima, ut mundo paeem impertiat et eamdem ecclesiis omnibus mentem adspiret: atque omnes niagnificabimus te' 1.—Huc propria quaedam accedit causa quamobrem nobis, dissentientium nationum gra­tiá eomprecantibus, annuat Maria indulgentius: egregia scilicet quae in ipsani fuerunt earum merita, in primisque orientalium. Hisce multum sane debetur de veneratione eius propagata et aucta: in his commemorabiles dignitatis eius assertores et vindices, potestate scriptisve gravissimi, laudatores ardore et suavitate eloquii insignes; dilectissimae Deo imperatrices 3, integerrimam Virginem imitatae exemplo, muniticentia prosecutae: aedes ac basilicae regali cultu excitatae. — Adiicere unum libet quod non abcst a re, et est Deiparae sanctae glorio­sum. Ignorat nemo, augustas eius imagines ex oriente, variis temporum casibus, in occiden­tem maximeque in Italiam et in hancUrbem, complures fuisse advectas: quas et summa cum religione exceperunt patres magnificeque coluerunt, et aemula nepotes pietate habere student sacerrimas. Hoc in facto gestit animus nutum quemdam et gratiam agnoscere studiosissi­mae matris. Significari enim videtur, imagines eas perinde extare apud nostros, quasi testes temporum quibus christiana familia omnino una ubique cohaerebat, et quasi communis hae­i'editatis bene cara pignora: earumdem propterea adspectu, velut ipsa Virgine submonente, ad hoc etiam invitari animos, ut illorum pie meminerint quos Ecclesia catholiea ad pristi­nam in complexu suo concordiam laetitiamque amantissime revocat. Itaque permagnum unitatis christianae praesidium divinitus oblatuni est in Maria. Quod quidem, etsi non uno precationis modo demereri licet, attamen instituto Rosarii opti­me id fieri uberrimeque arbitramur. Monuimus alias, non ultimum in ipso emolumentum inesse, ut prompta ratione et facili habeat christianus homo quo fidem suam alat et ab igno­rantia tutetur errorisve periculo: id quod vei ipsae Rosarii origines faciunt apertum. Iam­vero huiusmodi quae exercetur fides, sive precibus voce iterandis, sive potissimum contem­plandis mente mysteriis, palam est quam prope ad Mariam referatur. Nam quoties ante illám supplices coronam sacram rite versamus, sic nostrae salutis admirabile opus commemo­rando repetimus, ut quasi praesenti re, ea explicata contueamur, quorum serie et eífectu extitit illa simul Mater Dei, simul Mater nostra. Utriusque magnitúdó dignitatis, utriusque ministerii fructus vivo in lumine apparent, si quis Mariam religiose consideret mysteria gau­dii, doloris, gloriae cum Filio sociantem. Inde profecto consequitur ut grati adversus illám amoris sensu animus exardescat, atque caduca omnia infra se habens, forti conetur propo­sito dignum se matre tanta beneficiisque eius probare. Hac autem ipsa mysteriorum crebra fidelique recordatione quum ea non possit non iucundissime affici, et misericordiá in homi­nes, longe omnium matrum optima, non commoveri, idcirco diximus Rosarii precem perop­portunam fore ut fratrum causam dissidentium apud ipsam oremus. Ad spirituális materni­1 Or. lúst. in dormit. Deiparae. — 2 illen. V. Maii, Otozo/.iov post od. IX. de S. Irene V. M. — 3 S. Cyrill. alex. de fide ad Pulcheriam et sorores reginas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom