Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1895

Index

— 111 — sünt testimonia. Ista igitur hortamenta et iussa, quibus eumdem animum libuit confirmare, minimé dnbium quin catholiei filii Nostri eádem voluntate accepturi sint religiosissimeque perfecturi. Neque enim profecto id unquam eommittent, ut quando, ex diuturna suae concor­diae laude, eo religionis statu publice utuntur quem sibi talem plus una natio exoptet, hunc ipsi deminuisse improvidi diseordiá sua et labefactasse videantur. At vero id potius coniun­ctissimi agent ut consilia viresque omnes adversus Socialismi pravitatem convertant, a quo mala et damna maxima impendere perspieuum est. Nihil siquidem ille cessat in religionem et in rem publicam turbulenter moliri; humana aeque ac divina miscere iura, atque evangelicae pro­videntiae excidere beneficia quotidie contendit. Oalamitatem tantam saepenumero vox Nostra graviterque est persecuta; quod satis testantur praescripta et monita quae in Litteris ipsis Rerum novarum tribuimus. Itaque huc boni omnes, nullo partium discrimine, animos inten­dant oportet: ut nimirum pro christiana veritate, iustitia, caritate legitimé propugnantes, sacras Dei sustineant patriaeque rationes, unde salus et felicitas publica efflorescit. Quarum rerum fiduciam et expectationem aequum est consilio praecipue sollertiáque vestra Nos velle innixam ; propterea larga vobis divinae opis praesidia implorantes, Aposto­licam benedictionem vobismetipsis et clero cuiusque ac populo peramanter impertimus. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die X Julii anno MDOCOXCV, Pontificatus Nostri decimo octavo. LEO PP. XIII. Coloczae, 21. Augusti 1895. MACAONEN. Rmus Dnus Ioachimus de Medeiros, Episcopus Macaonensis, Ditionis Lusitanae apud Sinas, maximé cupiens ut sacri ritus in sua Dioeeesi, iuxta ecclesiasticas praeserip­tiones ab omnibus serventur, insequentium dubiorum solutionem a Sacra Rituum Congre­gatione humiliter petit, nimirum : I. Utrum presbyter qui Missam conventualem de Octava Omnium Sanctorum die 2 Novembris celebrat, possit ex parte uti eoncessione a Benedicto Papa XIV. facta Regno Lusitaniae dicendi tres Missas pro defunctis, alias duas Missas de Requie celebrando ? II. Utrum occurrente príma feria sexta Novembris die, quo fit commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, liceat Missam votivam celebrare de Sanctissimo Oorde Iesu iuxta decretum Sacrae Rituum Congregationis 28 Iunii 1889 ? III. Et quatenus affirmative ad II. utrum eadem die apud Lusitanos liceat celebranti praedictam Missam votivam, duas alias de Requie celebrare ? IV. Utrum feria V in Coena Domini in Missa Pontifícali Presbyter et Diaconi assistentes, Canonicus baculum sustinens pluviali paratus, et Subdiaconus, si sint Presbyteri stolarn assumere debeant priusquam de manu Episcopi communionem accipiant; an potius ad Sacram Synaxim teneantur accedere iisdem tantum modo paramentis, quibus utebantur ab initio Missae ? Y. Utrum festum Ss. Cordis Iesu quod inter festa secundaria duplicia Primae classis in Calendario Universali ex Decreto 22 Augusti 1893 a Sacra Rituum Oongrega­tione recensetur, quodque iamdiu apud Lusitanos ut primarium celebratnr sub praecepto in utroque foro, addito etiam ieiunio pervigilii, nunc vi laudati Decreti celebrari debeat ut secundarium: an potius ut primarium in Lusitana Ditione retinendum sit ? 28* Nr. 3473. Quaedam du­bia soluta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom