Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
— 93 — XVII. VENERAB1LES FRATRES ET V.A] IN CHRISTO DILECTISSIMI! ovimus efficacissimas esse preces, quae unanimiter a pluribns funduntur, scimus fervore unius accendi pietatcm alterius. nec ignoramus simultanea sacerdotum devotione múltúm aedificari fidelem populum, qui gaudet, dum cerjiit a Clero non verbo solurn, sed exemplo etiam commendari pietatem. De spiritualium exercitiorum summa utilitate intimé persvasi nihil in votis habemus magis, quam iisdem a Venerabili Olero nostro circumdati vacare. Quominus autem voti hujus compotes fieri anno iam a capessita sede nostra Archi-Episcopalisecundo, anno quippe practerito quiverimus, obstabat anni praeteriti mensibus Julio et Augusto suscepta restauratio domus Seminarii Majoris, quae recipiendis pluribus Sacerdotibus idonea est. Refectio dictae domus nonnisi tempore feriarum peragi potuit, et ideo distulimus s. exercitia ad praesentis anni mensem Augustum. Yenerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Quaenam de s. exercitiis pro Clero asservandis Ooncilium provinciáé Colocensis anno 1803° celebratum Tit. IV" de „perfectione Cleri" Cap. XI. statuerit, omnibus Vobis constat. Verba statnti hujus sunt: „providebuntEpiscopi hujus Provinciáé, ut quantum per adjuncta licuerit, omni anno, opportuno loco et tempore sacra haec exercitia pro Clero Dioecesano asserventur, qui pro suo in salutem propriam studio lianc occasionem et tempus gratiae ferventer adhibeat, atque ardenti cum pietate majoré numero confluat." Relegite gravia motiva decreti hujus. Probe nostis, normám s exercitiorum per S. Ignatium de Loyola redactam summorum Fontiflcum disertam tulisse approbationem. Alexander VII. summus Pontifex omnibus, qui similibus s. exercitiis utuntur, illisque devote intersunt, plenarias Indulgentias concessit-— vigoreBrevisApostol.de 12-aOctobris 1057. editi. — Oommoda s. exercitiorum Clemens XI. Pontifex in compendio complexus asserit: „Cum diuturno experientia compertum sit ad retinendam conservandamque sacerdotalis ordinis dignitatem et sanctimoniam magnopere conducere, ut ecclesiastici viri exercitiis aliquando vacent, quibus quidquid sordium de mundano pulvere contractum est, commode detergitur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vei instituitur, vei confirmatur." Idipsum edicit Pius Papa IX. in prima sua ad Episcopos Orbis anno 1840.directa Encyclica Epistola. Idem summus ]>ontifex in suis anno 1856. editis Apostolicis Litteris ita praesules Austriae et Hungáriáé alloquitur: „Quam vehementer ad ecclesiastieum spiritum tuendum et fovendum, atque ad salutarem constantiam retinendam conferant spiritualia exercitia, innumeris idcirco per Romanos Pontiíices praedecessores nostros ditata indulgentiis, quisque Vestrum optime nőseit." Non possum silentio praeterire Sanctissimi Domini Nostri hoc tempore gloriose Ecclesiam gubernantis Summi Pontificis Leonis XIII. Papae paternam monitionem ad nos, dum anno praeterito in benigna audientia ab Eodem suscepti sumus, eo directam, ut quantum per adjuncta licuerit, omni anno, opportuno loco et tempore s. exercitia nunquam non salutaria, nunquam non utilia, hoc tempore, spectata nimirum praesenti Matris Nostrae, Ecclesiae Catholicae conditione, nedűm utilissima, verum etiam necessaria cum Clero nostro peragere contendamus. LITT. CIRO. 1894. 22 Nr. 2411. Sacra exeieitia spiritualia indieuntur.