Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894
Index
Dei hominis facti, reconciliantis genus perditum Patri et instaurantis omnia: quod quidem bonitatis tantae laetitiaeque mysterium materna Ecclesiae cura ter quotidie rite admonet recolendum. In eiusdem tenuitate recessus illa domesticae vitae et coniunctionis exempla. spectaculum angelis, floruere, ad quae familias omnes revocare et componere haud semel Nosmetipsi, Oonsociatione quoque in eam rem instituta, studuimus. Ex eo ipso augustiore sacrario ingens divinae gratiae copia et vis sanctimoniae in Ecclesiam profluxit; ibique insignis Oaelitum numerus virtutis exiniiae flammas vei conceperunt primitus vei ad excellentiora acuerunt. Quod igitur religiosissimis patribus extitit fidei decus et adiumentum, desiderium pietatis et gaudium, praesidium optimum divinae exorandae misericordiae, maneat ipsum aetati nostrae, maximé quum inclinatis omnibus perturbatisque rebus, nusquam ei. nisi a religione, quaeri possit fírmamentum certum et allevatio. Per sacra vero saecularia Lauretana, quae incidunt opportuna, fideles universi, et suae ipsorum pietati et cohortationi Nostrae obtemperantes, gratam animorum laetitiam et summám spem Christo Domino sanctissimaeque Matri et Custodi providentissimo, quibus possint módis probare contendant; in quo omnibus Italos antecellere aequissimum est. Ita optato fiat, ut singularis pietatis suae singularia emolumenta et sibi suisque percipiant, et, quod potissime expetendum, impetrent Ecclesiae, temporibus conílictatae tam asperis. Iamvero Nobis, hac etiam de causa, et peculiari celebritate rei considerata, visum est rogationem eiusdem Venerabilis Fratris admittere, ut saecularia ipsa solemnia muneribus sacrae indulgentiae augeamus extra ordinem et decoremus. — Itaque de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, firmis integrisque manentibus privilegiis et gratiis a Decessoribus Nostris Basilicae Lauretanae tributis, Nos plenissimam peccatorum omnium indulgentiam et reuiissionem in forma Iubilaei concedimus iis omnibus Christifidelibus, qui intra spatium temporis quod est a dominica prima sacri Adventus huiusce anni ad dominicani inclusive Sanctissimae Trinitatis anni proximi, haec quae infra scripta sunt perfecerint. Basilicam Lauretanam ter adeant, vei diebus distinctis vei uno eodemque die ibique aliquandiu pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae, pro pace et unitate populi christiani, pro conversione peccatorum, pias ad Deum preces, secundum mentem Nostrain, etíundant ; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent, praeter dies ieiunio siinili ex praecepto Ecclesiae consecratos; praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae Sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse tribuimus. Incolis autem utriusque dioecesis Lauretanae et Recinetensis, quicuinque sint, qui iusta aliqua causa inipediantur, quominus iniuncta opera vei eorum aliqua praestent, indulgemus, ut ea Confessarii in alia pietatis opera commutent. Jis vero, qui adveniant peregre idest a regionibus extra utramque ipsam dioecesim. indulgemus, ut praescriptum ieiunium eadem suppleat peregrinatio. Facimus etiam potestatem Oonfessariis dispensandi super Communione cum pueris nondum ad eam admissis. Insuper Oonfessariis omnibus legitime approbatis, in utraque tantum memorata dioeeesi, hoc durante tempore et ad effeetum Iubilaei lucrandi omnes illas facultates largimur, quas tribuimus per litteras Apostolicas Pontifices maxi mi, datas die XV. mensis februarii an. MDCCCLXXIX, iis tamen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Denique in spirituálém utilitatem universorum Christifidelium, eo ipso dumtaxat temporis spatio, concedimus omnibus et singulis, qui Litanias