Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1894

Index

— 8 — arma,athletisetcertantibus exercitatio. Hoc praetereatentationes propulsat,adpieta­tem armat, cum sobrietatehabitat, temperantiae opifex est; in bellis fortitudinem affért, in pace quietem docet; Nazaraeum sanctificat, sacerdotem perficit." 6 3) Ut vero jejunium nostrum hos salutares fructus produoat, necesse est, ut illud in spiritu ecclesiae obeamus, quae nos monet: „ut, sicut ab alimentis abstinemus in corpore, ita a vitiis jejunemus in mente." — „Non enim — ait S. Leo papa — in sola abstinentia cibi stat nostra summa jejunii, aut fructuose corpori esea subtrahitur, nisi mens ab iniqui­tate revocetur." G 4) Jejunemus ergo Venerabiles Fratres Filiique Dilectissimi, populumque curae nostrae ereditum ad tam salubre institutum in spiritu poenitentiae frequentandum verbis efíicacissi- . • mis exhortemur, simul autem humillimis precibus exoremus Deum salutarem nostrum, ut nos ad se convertat et ut avertat iram suam a nobis. Quod adtinet ad legem jejunii et abstinentiae, tributamque, ac pro re nata amplius tribuendam dispensationem, ea, quae anno 1892. in meis de dato dominicae "Quinquagesi­mae editis litteris {>astoralibus Quadragesimalibus pag. 35. nr. 592. declaraveram, pro hoc quoque anno cynosurae instar deservire volo. Quae insuper in citatis litteris pastoralibus Vobis anno 1892. commendavi, id hac vice repeto: rem scilicet aediflcationi fldelium sunime proflcuam facturos esse illos anima­rum Curatores, qui feriis sextis ad vesperam, praesertim ibi, ubi peculiares sacri sermones quadragesimales non babentur, devotionem de passione Domini cum Litaniis concernentibus asservabunt; praescripto porro archi-dioecesano Ouriones tunc esse responsuros, dum una vice, tempore et loco opportunis, aDecano defigendis, per Districtus congregabuntur, ut com­munibus pietatis et poenitentiae operibus, sacrá adhortatione et pia lectione refecti sacra exomologesi expientur, et ad epulas Agni coelestis simul et publice pro populi etiam fidelis aedificatione accedant. Budapestini, Festő SS. Nominis Je.su. anno salutis millesimo octingentesimo nona­gesimo quarto. feanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII., ope clementissimi rescripti de dato 2-ae Decembris 1890. ad Eminentissimum Cardinalem Principem Primatem Regni Hungáriáé et Arohi-Episeopum Strigoniensem directi, facultatem dispensandi in lege abstinentiae Episco­pis Hungáriáé pluries concessam ad nóvum septennium extendere dignatus est. Delegata mihi vi indulti liujus pontificii auctoritate Apostolica omnes et singulos Archi-Dioecesis meae fideles a carnium abstinentia Sabbatis cujusvis per integrum annum hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, hisce absolvo, iisdem simul concedens, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salubria adhibere possint con­dimenta quaecunque, quibus tamen in unica comestione jejunii diebus uti fas erit. Pro uberiore indulgentiae hujus pontificiae explicatione observo: 1) quod indulgentia liaec ad Quatuor Tompora liaud extendatur; 2) quod illis Quadragesimae diebus, quibus dispensatio in esu carnium pro una comestione tributa fuerat, vesperi quorumvis salubrium condimentorum usus concessus sit; 6 3j Honi. 1. de jejun- — 6 4) Orat. per VI. post Dom. III. Quadrag. — ° 5) L. c. Nr. 59. Belaxatio Ab­stinentiae in Sabbatis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom