Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

lórum Sedem íídelitate, ad beatos Tuos venerabundi laetabundique provoluti pedes. suum imo de pectore depromtum Sanctitati Tuae testantur filiale homagium, piissimaque aperiunt vota. In veneranda hac natalis Tui festivitate, quae perseverentiam dat gaudiorum, spiritali iucunditate laetantes et exultantes in Domino aveute Te. monenteque magnó illo Tuo, ouius et potestatis et nominis gloriaeque haeres existis, Decessore, in primis omnera causani et rationern solemnium Tuorum ad originem suam caputque referirnus et Illuin debita gratiarum actioue laudamus, in Cuius manu et gradus offieiorum et momenta sunt temporum. Gratias agimus Largitori Servatoriqe vitae Domino, qui gloriosuui illuin Tibi fecit diem, eoque specimen et decus contulit orbi terrarum, solamen atque laetitiam gregis Christi ovibus et agnis. Gratias agimus Deo et Domino Nostro Jesu Christo. qui Te in longe difficili hac temporum conditione, ad supremum Apostolatus vocans apicem, per Te, pote­statis dilectionisque Suae Vicarium, tanta voluit Tua dispensatione in Sanctam Suam í^c­ciesiam derivari bona, quorum in Tui natalis solemniis iucundissima recurrit memória. Ad totius Ecclesiae vocatus gubernacula quemadmodum IIle, cuius gloriosam san­ctamque tenes sedem, turbulentissimae profunditatis ingrediebaris Oceanum. Moe.stus ipse cernebas mala. quibus undique foedabatur, premebatur. inque ruinain agebatur hominum genus boruinque maloruin causam in eo praecipue sitam esso persuasurn tenebas. quod despecta ac reiecta sit sancta illa et augustissima Ecclesiae auctoritas, quae Dei nomine humano generi praeest et legitime cuiusque auctoritatis vindex est et praesidium. Moestus cernebas diuturnum teterrimumque motum adversus divinam Ecclesiae auetoritatem belliim, huiusque furentes impetus maximé adversus Sacrosanctam Maiestatem dirigi Romani Pontificis, in quo aeternae ac immutabiles boni rectiqe rationes custodem in terris habent et adsertorem. Sed non terrebaris funesta hac aerumnarum mole, dedit enim virtutem, qui contulit dignitatem, vincebatque materiam formidinis vis amoris. Insuperabili Petri fide, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit, intrepida Petri dilectione, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt, difficillimis rerum constrictus angustiis nullis hominum fultus subsidiis. Supremi Apostolatus grandé suscipis exsequerisque rnunus. Honore fulgens pote­statis et glória passionis, coelestis sapientiae radians lumine, ignis, quem Christus de coelo misit. ardens flarninis, venerandum toti praebes hominum generi spectaculum, dulceque solatium. Sanctis Tuis laboribtis conculcatae falsi nominis philosophiae opiniones. dilutae terrenae sapientiae vanitates, tutata vera scientiae principia, rnagni Aquinatis sapientia atque patrocinio, Tua industria, sanctaeque Tuae paupertatis largitate augmenta eaeperunt et superni et naturae ordinis scientiae. Tuis sanctis doctrinis et monitis firmata sunt nutantia civitatum, immo totius humanae societatis fundamenta, parataque gentibus pax iustitiae. Tuis curis Apostolicis praedicatur Christus sedentibus adhuc in tenebris, frangiturque foedae servitutis iugum. Tuae dilectionis sollicitudine plantatae fotaeque . florent, quas haeresutn procellae eradicarunt Hierarchiae. Tuae sapientiae luminibus, Tuae charitatis operibus fortior, ubique terrarum, amor Ecclesiae, sanctius Apostolicae Sedis obsequium, alacrior ad christianarum officiuni virtutum voluntas. Universalis Ecclesiae Tibi a Domino commendats dilectione omnibus otnnia factus es, ut onmes faceres salvos. 18*

Next

/
Oldalképek
Tartalom