Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1893

Index

machinas artes<{ue cognitas habeat, ut idein sit sagittarius et funditor, tribunus et inanipuli ductor, dvix et miles, pedes et eques, navalis ac muralis pugnae peritus: nisi enim omnes dimicandi artes noverit, novit diabolus perunam partém, si sola negligatur, praedonibus suis immissis, oves diripere Fallacias hostium artesquein hac re ad impugnandum multiplices supra adumbravirnus: jam, quibus praesidiis ad defensionem nitendum, commoneamus. — Est primum in studio linguarum veterum orientalium simulque in arte quam vocant criti­cam. Utriusque rei scientia quum hodie in magnó sit pretio et laude, eá clerus, plus íninus­ve pro locis et hominibus exquisita. ornatus, melius poterit deeus etmunus sustinere suum; nam ipse omnia omnibus - íieri debet, paratus seniper ad satisfactionem omni poscenti ratio­nem de ea quae in ipso est spe 3. Ergo sacrae Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet, eas linguas cognitas habere quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis exarati, easdemque optinmin factu erit si colant alumni Ecclesiae, qui praesertim ad acade­micos theologiae gradus aspirant. At((ue etiam curandum ut omnibus in Academiis, quod jam in multis receptum laudabiliter est, de ceteris item antiquis linguis, maximé semiticis, deque congruente cum illis eruditione, sint magisteria, eorum in primis usui qui ad sacras Litte­ras profitendas designantur. — Hos autem ipsos, ejusdem rei gratiá, doctiores esse oportet atque exercitatiores in vera artis criticae disciplina: perperam enim et cum religionis damno inductum est artificium, noinine honestatuni criticae sublimioris, quo, ex solis internis, uti loquuntur, rationibus, cujuspiam libri origo, integritás, auctoritas dijudicata emergant. Con­tra perspicuum est, in quaestionibus rei historicae, cujusmodi origo et conservatio librorum, históriáé testimonia valere prae ceteris, eaque esse quam studiosissime et conquirenda et excutienda: illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam, nisi ad quamdam confirmationem, possint advocari. Secus si íiat, magna profecto consequentur incommoda. Nam hostibus religionis plus confidentiae futurum est ut sacrorum authenti­citatem Librorum impetant et discerpant: illud ipsum quod extollunt genus criticae subli­mioris, eo demum recidet, ut suum quisque studium praejudicatamque opinionem interpre­tando sectentur: inde neque Scripturis quaesitum lumen accedet, neque ulla doctrinae ori­tura utilitas est, sed certa illa patebit erroris nota, quae est varietas et dissimilitudo sen­tiendi, ut jam ipsi sunt documento hujusce novae principes disciplinae: inde etiam, quia ple­rique infecti sunt vanae philosophiaeet rationalismi placitis, ideo prophetias, miracula, cetera quaecumque naturae ordinem superent, ex sacris Libris dimovere non verebuntur. — Con­grediendum secundo loco cum iis, qui sua physicorum scientia abusi, sacros Libros omni­bus vestigiis indagant, unde auctoribus inscitiam rerum talium opponant, scripta ipsa vitu­perent. Quae quidem insimulationes <11111111 res attingant sensibus objectas, eo periculosiores accidunt, manantes in vulgus, maximé in deditam litteris juventutem : quae semel reveren­tiam divinae revalationis in uno aliquo capite exuerit, facile in omnibus omnem ejus fidem est dimissura. Nimium sane constat, de natura doctrinam, quantum ad percipiendam suinmi Artiíicis glóriám in procreatis rebus impressam aptissima est, modo sit convenienter propo­sita, tantum posse ad elementa sanae philosophiae evellenda corrumpendosque móres, teneris animis perverse infusam. Quapropter Scripturae sacrae doctori cognitio naturalium rerum bono erit subsidio, quo lmjus quoque módi captiones in divinos Libros instructas facilius detegat et refellat. — Nulla quidem theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, 1 De sacerd IV, 4. - 2 I. Cor. IX. 22. — 3 I. Petr. III, 15. 37*

Next

/
Oldalképek
Tartalom