Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892

Index

— 91 — DECRETUM. DUBIA. Postquain litterae a Sacro Rituum Congregatione, die 10. Deeembris 1890. in cultu Sacrae Familiae singularnin Dioecesium Ordinariis transmissae fuerunt, eidern Sacrae Congregationi sequentia Dubia proposita sunt, nimirum : I. An Seminaria, Collegia, Congregationes et Religiosae Familiae possint per for­mulám novissime a Sanctissimo Domino Nostro Leone PapaXIII. approbatam semet Sacrae Familiae consecrare, itemque Paroeciae, Dioeceses ac Regiones? II. Preces ab eodem Sanctissimo Domino Nostro itidem approbatae atque indulgen­tiis ditatae a singulis Familiis coram imagine Sacrae Familiae recitandae, possuntne in Kcclesiis publicis usurpari ? III. Licet ne familiis, quae iam speciali ratione Sancto Ioseph se consecrarunt, semet Sacrae Familiae dedicare? IV. Quarr. permultae oj'ationes, litaniae, formuláé consecrationis Sacrae Familiae et alia huiusmodi in pluribus locis circutnferantur, quomodo providendum? Et Sacra eadem Congregatio in Ordinario Coetu ad Vatícanum subsignata die coadunata, referente me infrascripto Cardinali Praefecto, omnibus rite perpensis, sic rescri­bere rata est : Ad I. Quoad Seminaria, Collegia et singulas Domos Congregationum ac Familiarum Religiosarum, Affirmative; quoad Paroecias, provisum per consecrationem familiarum in singulis Paroeciis ; quoad cetera Nonexpedire; Ad II. Affirmative, sed coram Imagine Sacrae Familiae; Ad III. Affirmative; Ad IV. Quoad litanias, comprebendi sub universali vetito Litaniarum, quae expli­cite approbatae non fuerint a Sede Apostolica; quoad orationes, formulas consecrationis aliasque preces sub quovis titulo ad Sacram Fanuliam bonorandam adhibitus, mittendas esse ab Ordinariis locorum, nec non a Superioribus Religiosarum Congregationum, ut de­bito exatnini subiiciantur; secus in posterum licité usurpari nequeant. Die 13. Februarii 1892. De his autem facta Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. per me infrascri­ptum Cardinalem Praefectum relatione, Sanctitas Sua resolutiones Sacrae eiusdem Congre­gationis ratas bábuit, et confirmavit. Die 18, iisdem mense et anno. Oaietanus Card. Aloisi­Maseila S. R. C. Praefectus. (L. f S.) Vincentius Nussi, S. R. C. Secretarius. Coloczae, die 12. Augusti, 1892. Nr. 2416. Cultus Sancto­rum. Dubia quae­dam de cultu S. Familiae exhibendo. LITT. CIRC. 1892. 21

Next

/
Oldalképek
Tartalom