Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 58 — gentiasque nefors spiritnales penitius investigare, in specie auícm fídelibus meis Sacramentum Oonfirtnationis administrare. Proposui eapropter apud animum meum parochias, quae in Districtu Miske, Hajós et Keczel sitae sunt, neonon civitatom M.-Theresiopolitanam praedicto íine anno currenti visitare. Optabam equidem totuin, quod statueram, iter pastoralis visitationis. proximo insequenti mense Junio perficere. Festivitates tamen, quae recte eundem in niensem incidunt meamque in persona praesentiam indispensabiliter postulant, rne tempore sic nimis arctatum nisi parochias Districtus Hajós, numero haud copiosas et Ooloczae proximas, sinunt adire, reliquum autem iter ad mensem Septembretn anni labentis differre. Octava scilicet Junii recurrit dies vigesimus quintus laetissimi illius eventus anniversarius, quo Augustissimus Rex Noster Apostolicus una cum Augustissima sua Conjuge mysticae unctionis sacramento consecrati et coronati fuerant, quemque iustissima gentis nostrae glorioso Suae Maiestatis sceptro subiectae devotio peculiariter festum esse anhelans magnas inter laetitiae gratitudinisque manifestationes obire in metropoli regni imprimis Augustissimum Dominum excipienti parat, — diebus verő 26—29. eiusdem mensis Magno-Varadini, Provinciáé Oolocensi ingremiato, solemniter celebrabitur duplex S. Ladislai Patroni illius Ecclesiae iu Sanctorum numerum adlecti septingentesimus-, civitatis item Varadinensis a iugo Turcarum liberatae ducentesirnus annus. Mense Junio igitur sequenti ordine Sacramentum Confirmationis in Domino dispensabo. Festő Pentecostes et feria secunda immediate subsequenti Coloczae in Ecclesia mea Metropolitana fídelibus tum Colocensibus, tum e circumiacentibus parochiis Coloczain confluentibus. Die 14. Junii in Hajós, Die 15. Junii in Nádudvar, Die 18. Junii in Sükösd, Die 19. Junii in Csanád, Die 20. Junii in Szent-István. Quo autem maiori cum spirituali fructu Confirmationis Sacramentum administrari queat. concernentes anirnarum Ouratores hortor, ut confirrnandos ad idern Sacramentum digne et fructuose suscipiendum sollicite eoque efficacius praeparent, quo magis in Baptismo Spiritum adoptionis filiorum Dei consecuti nostra praesertim aetate insuper Spiritu fortitudinis egent, cuius charismatibus roborati fidem sanctam ore vitaque palarn profiteantur, contra hostium impetus intrepide defendant, nec unquam ab ea confitenda mundi, carnis aut concupiscentiaruin oblectamentis occumbentes defíciant. Quae de ratione administrandi Sacramenti huius deque excipiendo praesule lustrandisque per eum Ecclesiis et parochiis a p. rn. praedecessoribus meis ordinibus circularibus, signanter 1859. 20. Mártii. Nr. 606. et 1868. 3. Maii, Nr. 961. praescripta sunt, ea cun-