Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1892
Index
— 110 — salutis arcam mentis oculos converterent ! Quod ut fiat etiam laetissima, de qua agimus, solemnitas haud parum certe Deo propitio conferet. Fiet enim, ut homines attoniti cernant mirum ornnium populorum catholicorum in Caput Ecclesiae studium, concordemque Episcoporum et Clericorum in Christi Vicarium observantiam. Quo magnifico spectaculo in admirationem rapti vei inviti vigorem Ecclesiae catholicae rebus humanis superiorem agnoscere cogentur. Eja igitur Fratres et Filii in Christo Dilectissimi ! ad sublimem hanc festivitatem quam dignissime obeundam nos laetabundi accingamus. Excitet nos ad piissimum isthoc opus quo majori zelo exequendum praeter rationes jam allatas etiam illud, quod res coepta ipsius etiam Sanctissimi Domini Nostri approbationem summamquae laudem tulerit, prout hoc e binis instrumentis heic per extensum insertis apparet: DILECTO FILIO JACOBO RADINI-TEDESCHI AB INTIMO CUBICULO NOSTRO LEO PAPA XIII. Dilecte Fili, Salutem et Apostolicam Benedictionem ! Etsi nos minimé latebat, Tibi lectisque viris, quibus praees, creditum fuisse munus curandi, ut memória Episcopalis consecrationis Nostrae solemniter in Italia celebretur anno vertente ab ejus susceptione quinquagesimo, gavisi tamen sumus perlectis litteris vestris a. d. XVIII. Kalendas lanuarias datis, quibus totam consilii vestri rationem enucleate et distincte vidimus explicatam. Illud enimvero Nos delectavit imprimis, quod nobilis incepti, quod estis aggressi, ad hujus Apostolicae Sedis ornamentum et decus, quo magis eniteant Italorum fidelium filialia in Eam studia et devota voluntas, patrona et auspex a vobis electa sit Virgo labis nescia humánum inficientis genus, cui ab illustri Lapurdensi fano indita appellatio. Libenter autem perspeximus varium ac multiplex operum genus, quae scite a Vobis cogitata sunt, dum eo maximé spectat, ut summadetur glória Pastori aeterno per honores habitos Humilitati Nostrae, quae vicariam Ejus potestatem gerit, illuc simul intendere, ut multas praebeat Ecclesiae pariter et civitati opportunitates et bona, unde cum alii hominum ordines, tum praesertim stúdiósa iuventus et operaria plebs solidas capiant utilitates et apta subsidia. Quod opus cum praeclarum sit piorumque et cor-